AAS 28 (1936), p. 333
TITULUS IX
De probationibus
Art. 93. - Non indigent probatione:
I Facta notoria, ad normam can. 2197 nn. 2, 3;o
2° Quae ab ipsa lege praesumuntur (can. 1747 nn. 1, 2).
Arti 94. - Onus probandi incumbit ei qui asserit (can. 1748 § 1).
Art. 95. - § 1. Probationes, quae ad moras iudicio nectendas postulari
videantur, praeses ne admittat.
§ 2. Si probationes petantur, quae processus evolutionem nimis protrahant,
ut examen testis longe dissiti, aut cuius domicilium nescitur, vel
cognitio documenti quod cito haberi non potest, praesidis est, auditis
partibus et vinculi defensore, perpendere utrum requisitae probationes
admittendae sint : eas tamen admittat, si necessariae videantur, et
ceterae deficiant aut satis non sint (cfr. can. 1749); quod si renuat,
patet recursus ad collegium.
CAPUT I
Generalia de probationibus
Art. 96. - § 1. Antequam praeses vel instructor vel auditor —- (quae
quidem personae hic et in sequentibus articulis huius tituli indiscriminatim
accipiuntur) — procedat ad examen cuiuspiam in ius vocati, sive
partis sive testis sive periti, exquirat ab eo iusiurandum de veritate tota
et sola dicenda, tacto sacro Evangeliorum libro, vel, si de sacerdote
agatur, tacto pectore. Quod si citatus suas attestationes sub iureiurando
reddere renuat, et instructor censeat eas fore utiles ad veritatem detegendam,
potest easdem excipere, facta tamen in actis mentione de iurisiurandi
recusatione, eiusque causa.
§ 2. Iusiurandum praestituros instructor, prout casus ferat, commonefaciat
de iurisiurandi sanctitate, deque gravissimo delicto periurii,
necnon, quatenus prudentia id suadeat, de poenis, praesertim spiritualibus,
in periuros (cfr. can. 1743 § 3).
Art. 97. - Nemo ad deponendum admittatur, qui propriam identitatem
legitimo documento non comprobaverit ad normam art. 58, nisi aliunde
instructori aut alicui ex iudicibus aut defensori vinculi aut actuario de
eadem identitate certo constet, quod in actis referatur.
Art. 98. - § 1. Personae autem, de quibus in canone 1770 § 2, eximuntur
ab obligatione examini sese subiiciendi in ipsa tribunalis sede,
earumque examen perficitur ad normam citati canonis.