AAS 28 (1936), p. 339

' . § 2. Iudici ius et obligatio est nimiam multitudinem testium refrenandi
(can. 1762). Id praesertim caveatur ab instructore, dato decreto,
quando inducuntur pro re, quae directe ad probationem non pertinet
vel cum eadem haud necessario connexa sit : et generatim quando inducuntur
ad moras nectendas vel alteri parti damnum inferendum, aut
quando causa paucioribus sufficienter instructa habeatur.
Art. 124. - Testes, qui sponte se exhibent ad testificandum, arbitrio
instructoris admitti vel repelli possunt. Sunt tamen omnino repellendi
si comparere videantur ut moras causae nectant vel iustitiae et veritati
quoquo modo officiant (cfr. can. 1760).
Art. 125. - § 1. Quicumque probationem per testes postulant, debent
tribunali indicare eorum nomina, paternitatem, si opus fuerit, et domicilium
cum designatione urbis, viae et numeri domus, et insuper exhibere
positiones seu articulos super quibus testes' sunt interrogandi (cfr.
can. 1761 § 1).
§ 2. Positiones seu articuli, quos partes exhibuerint, vinculi defensori
tradantur, qui, iuxta art. 70 § 1 n. 2, de iis rationem habeat in conficiendo
interrogatorio testibus proponendo, aut saltem in actu examinis
iuxta art. 101.
Art. 126. - § 1. Testium nomina parti, cuius interest, a tribunali tempestive
nota fieri debent, ut ipsa exceptionem, si velit, testis reprobatoriam
opponere possit.
§ 2. Si haec notificatio, gravi de causa prudenti instructoris iudicio
aestimanda, vel instante vinculi defensore, ante testium examen non
expediat, saltem ante testificationum publicationem facienda est (cfr.
can. 1763).
Art. 127. - § 1. Testis rite citatus parere debet aut causam suae absentiae
iudici notam facere.
§ 2. Testis inobediens, qui nempe sine legitima causa non comparuit,
aut, etsi comparuit, renuit respondere vel iusiurandum praestare vel
attestationi subscribere, a iudice potest congruis poenis coerceri et
insuper mulctari pro rata damni quod ex eius inobedientia partibus
obveniat (can. 1766).
§ 3. Testi, si id postulat, debetur indemnitas taxanda ad normam
can. 1787 § 2.
Art. 128. - Eegulariter examini testium neque partes neque earum
procuratores aut advocati assistere possunt. Fit tamen facultas per
modum exceptionis instructori vel partes vel earum procuratores aut
advocatos admittendi, si causae adiuncta pro suo prudenti arbitrio id
suadere videantur.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.