AAS 28 (1936), p. 36

aetas, valde revolutis saeculis praestans — ut in universum de
scientiarum pervestigationibus loquamur — data diligenter
opera provecta est.
Quodsi Deus interdum, « ludens in orbe terrarum », homi-1
nes, nostris etiam temporibus, voluit, harum, de quibus loquimur,
disciplinarum copia fere omnino expertes, ad sacerdotalem
dignitatem provehere, per eosdemque rerum mirabilia
operari; id eo consilio procul dubio evenit, ut pluris a nobis sanctimonia
quam doctrina fiat, utque nos fidem nostram, potius
quam in humana, in divina ope collocemus : imo etiam, hac de
causa, nobis peropportunum est salutarem illam sententiam
identidem repetere intentoque animo reputare: « Quae stulta
sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes... ut non glorietur
omnis caro in conspectu eius ». Attamen, quemadomodum2
in naturae ordine divina rerum miracula vim naturalium legum
momento temporis intermittunt, sed easdem non abrogant; ita
eiusmodi homines — in quibus vitae sanctitas cetera omnia
quodammodo compensât atque explet — ut prorsus sunt superna
virtute praediti, praeceptorum veritatem necessitatemque,
quae Nos inculcando tradidimus, nedum demant, non minuunt.

Iamvero, quod sacrorum administri, ut diximus, virtutis sapientiaeque
laudibus in exemplum eniteant oportet, ut ab iisdem
« bonus odor Christi » usque quaque effundatur, hoc in prae-3
sens idcirco magis magisque opportunum ducimus, quod catholioorum
hominum Actio — illud nempe inceptum, quod
Nos tantopere solatur ac reiicit, quodque animos ad excelsiora
excitat perfectionis fastigia — laicorum ordinis homines arctius
cum sacerdotibus coniungit, ut et hos adiutrici opera adiuvent,
et doctrinae duces, christianae vitae studiique apostolici exempla
omnino habeant.

1 Prov., VIII, 31.
2 / Cor., I, 27, 29.
3 Cfr. II Cor., II, 15.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.