AAS 28 (1936), p. 457

Mario Zanin, Archiepiscopo Traianopolitano in Rhodope, Delegato Apostolico
in Sinis, a Nobis expostulavit, ut e sui Vicariatus territorio pars
distraheretur, operibus missionalibus et fidelium frequentia insignior,
et in Praefecturam Apostolicam erigeretur, clero indigenae concredendam.
Quapropter Nos, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit vel
eorum qui sua interesse praesumant consensu, e Vicariatu Apostolico
de Laohokow territorii partem separamus quattuor complectentem civiles
subpraefecturas de Siangyang, Tsaoyang, Jcheng, Nanchang, et illam
in novam erigimus Praefecturam Apostolicam, quam ab urbe Siangyang,
eiusdem Praefecturae principe, de Siangyang nuncupandam volumus.
Hanc autem Praefecturam clero indigenae, ad Nostrum tamen et Apostolicae
Sedis beneplacitum, per easdem praesentes Litteras committimus,
certam foventes spem id in maiorem Missionis prosperitatem cessurum.
Eidem igitur Praefecturae Apostolicae de Siangyang eiusque
pro tempore Praefectis omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates,
quibus ceterae per orbem Praefecturae earumque Praefecti iure
communi fruuntur et gaudent, eosque pariter iisdem adstringimus oneribus
et obJigationibus quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, ut
supra disposita et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus,
contrariis quibuscumque minime obstantibus. Harum vero Litterarum
transumptis aut excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii
publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica: dignitate vel officio
constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce
Litteris haberetur si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini
autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, commissionis,
statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat.
Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit
incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo sexto, die vigesima quinta mensis Maii, Pontificatus Nostri
anno quintodecimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI
Cancellarius 8. R. E. 8. C. de Propaganda Fide Praef.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Protonot. Apost.
Vincentius Bianchi-Cagliesi, Protonotarius Apostolicus.

Loco ¡3j Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LV, n. 88. - Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.