AAS 28 (1936), p. 58

Vicariatus Apostolici de Sienhsien territorio partem illam separamus,,
civiles subpraefecturas de Taming, Nanlao, Tsingfeng, et Kaichow, seu
de Puyang, complectentem, necnon subpraefecturae de Changyuan partem,
quae ad Flavi fluminis occidentem exstat. Territorium vero ita
circumscriptum in novam erigimus Praefecturam Apostolicam de Taming
nuncupandam eamque Societatis Iesu Sodalium curis, qui tanto-'
in regione illa iam dudum apostolico zelo adlaborant, ad S. Sedis tamen
beneplacitum, committimus. Novae igitur huic Praefecturae Apostolicae
de Taming eiusque pro tempore Praefectis omnia tribuimus iura,
privilegia, honores et potestates, quibus ceterae per orbem Praefecturae
earumque Praefecti iure communi fruuntur et gaudent, eosque iisdem
adstringimus oneribus et obligationibus. Quae omnia, ut supra disposita
et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis
quibuscumque minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis,
aut excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis
et sigillo cuiusvis viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti
munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce Litteris
haberetur, si exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc
paginam seiunctionis, erectionis, constitutionis, concessionis, statuti et
voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero, ausu
temerario, hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei
ac Beatorum Apostolorum Petri et Pauli, se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo quinto, die undecima mensis Martii, Pontificatus Nostrianno
quartodecimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Gard. FUMASONI BIONDI
Cancellarius 8. R. E. 8. C. de Propaganda Fide Praef.

Dominicus Jorio, Protonotarius Apostolicus.
Vincentius Bianchi-Cagliesi, Protonotarius Apostolicus..

Loco © Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LIT, n. 89. - D. Prancini.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.