AAS 29 (1937), p. 22

Evangelii praeconum curis concredendas. Quum itaque Vicariatus Apostolicus
de Icliang in Sinis tam nimio pateat territorio ut ab uno vel
vigilantissimo Praesule vix regi queat, dilectus Filius, hodiernus eiusdem
Vicarius Apostolicus, dilecto Filio Fratrum Minorum Ordinis Ministro
Generali consentiente, ab Apostolica Sede enixe postulavit, ut Vicariatus
illius, sui Ordinis concrediti curis, territorii pars distraheretur et in
novam erigeretur missionalem sui iuris circumscriptionem, eidem Fratrum
Minorum Ordini et ipsam committendam. Nos vero, de venerabilium
Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi de Propaganda
Fide praepositorum consilio, atque attento favorabili voto venerabilis
Fratris Marii Zanin, Archiepiscopi titularis Traianopolitani in
Rhodope, Delegati Apostolici in Sinis, omnibus mature perpensis, oblatis
Nobis precibus libenter annuendum statuimus, quam maxime in Domino
confisi id evangelico nomini amplius in regione illa propagando
esse profuturum. Quapropter, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit
vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, de apostolicae
potestatis plenitudine, ex Vicariatu Apostolico de Ichang civiles districtus
integros distrahimus de Kien-lin? Shichow, Kung-An, Sung-Tse, nec
non partem districtus de Kiang-lin, ad orientem sitam lineae, quae a
Turre (Pao-ta) de Shasi usque ad Pontem Pe-Lin-K'Iao ducatur, inde
autem ad Plateam Tsao-Bhi, quae ad Vicariatum de Ichang pertinebit,
ac denique secus Canalem versus Lacum Chang-Hou. Quod quidem territorium
ita definitum in novam Praefecturam Apostolicam erigimus et
constituimus eamque « de Sha-Si » ab huius nominis urbe appellari volumus
et missionalibus praefati Fratrum Minorum Ordinis curis, ad
Nostrum tamen et Sanctae Sedis beneplacitum, concredimus. Huic igitur
novae Praefecturae « de Sha-Si » eiusque pro tempore Praefectis omnia
tribuimus iura, privilegia, honores et potestates quibus ceterae per
orbem Praefecturae earumque Praefecti iure communi fruuntur et gaudent,
eosque pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus quibus
ceteri adstringuntur. Quae omnia, ut supra disposita et constituta,
rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuscumque non
obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis aut excerptis, etiam
impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri
in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eamdem prorsus
volumus haberi fidem, quae hisce Litteris haberetur si ipsaemet exhibitae
vel ostensae forent. Nemini autem haue paginam dismembrationis,
erectionis, constitutionis, commissionis, statuti et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contraire liceat. Si quis, vero, ausu temerario hoc at-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.