AAS 29 (1937), p. 261

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP, XI

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE
I
LIPENSIS ET JARENSIS SEU S. ELISABETH.

A DIOECESIUM LIPENSIS ET JARENSIS SEU S. ELISABETH TERRITORIO PARS S E 1 U N -

GITUR ET NOVA ERIGITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA « MINDORENSIS ».

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad catholicum nomen amplius per orbem diffundendum non parum
sane iuvat recta ecclesiarum circumscriptio, quae locorum adiunctis
magis respondeat. Cum itaque venerabilis Frater Alfridus Verzosa,
Episcopus Lipensis, preces Nobis porrexerit, ut a sua dioecesi insula
Mindoro aliaeque circumstantes insulae distraherentur et ex earum territorio
Praefectura Apostolica erigeretur, Nos, de venerabilium Fratrum
Nostrorum S. B. E. Cardinalium Sacrae Congregationis Consistorialis
consulto, habito quoque venerabilis Fratris Gulielmi Piani, Archiepiscopi
titularis Nicosiensis et in Insulis Philippinis Delegati Apostolici,
favorabili voto, probe noscentes id in animarum salutem certo
cessurum esse, omnibus mature perpensis, oblatis precibus annuere censuimus.
Quare, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum
qui sua interesse praesumant consensu, apostolicae potestatis plenitudine,
a Lipensis dioecesis territorio Mindoro insulam ceterasque eam
undique circumstantes insulas distrahimus, nimirum : ad septentrionem
Lubang insulam cum suis adiacentibus, itemque nonnullas parvas insulas
coram Calapàn, Bacò, Puerto Galera sitas; ad occidentem Apo
insulam; ad meridiem Hin, Remirara, Sibay et Caluyo, insulas cum suis

ACTA, voi. IV, n. 8. — i-6-937. 18

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.