AAS 29 (1937), p. 330

stolicam erigimus et constituimus atque ex urbe eiusdem provinciae principe
Zenslnu, quae coreanice Chonju audit, Zenshuens&m seu Ghonjitensem
appellari volumus et apostolicis cleri indigenae curis concredimus.
Huic igitur novae Praefecturae Apostolicae Zenshuensi seu Chonjuensi
eiusque pro tempore Praefectis omnia tribuimus iura, privilegia, honores,
et potestates, quibus ceterae per orbem Praefecturae earumque
Praesules iure communi fruuntur et gaudent, eosque iisdem adstringimus
oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, ut
supra disposita et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus,
contrariis quibuslibet non obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis
aut excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii
publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate vel
officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae
hisce praesentibus haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent.
Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, commissionis,
concessionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire
liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se
noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigésimo septimo, die tertiadecima mensis aprilis, Pontificatus Nostri
anno sextodecimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

Cancellarius 8. R. E. S. C. de Propaganda Fide Praef.

Alfonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus.
Ludovicus Kaas, Protonotarius Apostolicus.

Loco £&. Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LV1, n. 84 - Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.