AAS 29 (1937), p. 334
V
DE KOANGO ET DE KASSAI SUPERIORE
EX VICARIATIBUS APOSTOLICIS DE KOANGO ET DE KASSAI SUPERIORE TERRITORII
PARS DISMEMBRATUR, EX QUA NOVA ERIGITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA
(( DE IPAMU ».
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Quo uberiores percipiantur fructus ex Evangelii praeconum laboribus
valde prodest Missiones nimio patentes territorio dividere et novas exinde
Missiones condere. Cum autem ad Evangelizationis operi in Congo Belgico
facilius consulendum maxime prodesse visum sit novam ibidem Praefecturam
Apostolicam erigere, territorii parte e Vicariatibus Apostolicis
de Koango et de Kassai Superiore distracta, Nos ad boc deveniendum
peropportunum censuimus. De venerabilium igitur Fratrum Nostrorum
S. R. E. Cardinalium S. Congregationi de Propaganda Fide praepositorum
consilio, re mature perpensa, suppleto, quatenus opus sit, quorum
intersit, vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, deque supremae
Nostrae potestatis plenitudine, a Vicariatu Apostolico de Koango
districtus de Niadi et de Kamtseha-Loange, a Vicariatu vero de Kassai
Superiore districtum de Basongo-Brabanta seiungimus, atque ex territorio
ita distracto novam Praefecturam Apostolicam erigimus et constituimus
sub nomine « de Ipamu », ipsamque Congregationis Oblatorum
Beatae Mariae Virginis Immaculatae curis, ad Nostrum tamen et S. Sedis
beneplacitum per praesentes Litteras committimus. Huic autem Praefecturae
de Ipamu, eiusque pro tempore Praefectis omnia tribuimus iura,
privilegia, honores et potestates quibus ceterae per orbem Praefecturae
earumque Praefecti iure communi fruuntur et gaudent, eosque iisdem
adstringimus oneribus et obligationibus quibus ceteri adstringuntur.
Quae omnia, ut supra disposita et constituta, rata ac valida esse volumus
et iubemus, contrariis quibuscumque minime obstantibus. Harum vero
Litterarum transumptis aut excerptis, manu tamen alicuius notarii publici
subscriptis et sigillo alicuius viri. in ecclesiastica dignitate vel officio
constituti munitis eamdem prorsus volumus haberi fidem quae hisce Litteris
haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem
hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, concessionis,