AAS 29 (1937), p. 358
ac decernimus. Praefectura Apostolica de Gondar regionem amplectetur,
quae Commissariatuum Civilium de Gondar, Semien, Goggiam et
Beghemeder limitibus circumscribitur; eamque Congregationi Filiorum
a SS. Corde Iesu civitatis Veronensis concredimus, atque Praefecti Apostolici
Sedem in urbe Gondar statuimus. Praefectura Apostolica de Tigrai
regiones amplectetur, quae sub Tigrai nomine veniunt, eosdemque
fines habebit ac Commissariatus Civiles, simul sumpti, qui a locis Aduae,
MaTcallé, Adigrat, Abbi Addi et Alomatá appellantur; eamque Congregationis
Missionis curis concredimus et Praefecti Apostolici sedem in
urbe Adigrat statuimus. Praefectura Apostolica de Dessié regionem amplectetur,
quae Commissariatuum Civilium ab U olio et Bebra Brehan
nuncupatorum limitibus circumscribitur, eamque incliti Fratrum Minorum
Ordinis curis concredimus et Praefecti Apostolici sedem in urbe
Dessié statuimus. Novis igitur tribus istis Praefecturis Apostolicis, quas
singulas praefatorum Ordinum seu Congregationum curis, ad Nostrum
tamen et Sedis Apostolicae beneplacitum, concreditas volumus, earumque
Praefectis Apostolicis pro tempore omnia tribuimus iura, privilegia, et
potestates, quibus ceterae per orbem Praefecturae Apostolicae et illarum
Praesules iure communi fruuntur et gaudent, eosque pariter iisdem
adstringimus oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur.
Quae omnia, ut supra disposita et constituta, rata ac valida esse volumus
et iubemus, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Harum
vero Litterarum transumptis aut excerptis, etiam impressis, manu tamen
alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica
dignitate vel officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi
fidem, quae hisce Litteris haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae
forent. Nemini autem hanc paginam suppressionis, dismembrationis, erectionis,
constitutionis, commissionis, concessionis, statuti et voluntatis
Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis autem ausu temerario
hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum
Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo septimo, die vigesima quinta mensis martii, Pontificatus
Nostri anno sexto decimo.
Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI EUGENIUS Card. TISSERANT
Cancellarius 8. R. E. 8. C. pro Eccl. Orient, a Secretis
Alfonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus^
Ludo vicus Kaas, Protonotarius Apostolicus ¿
Loco £8 Plumbi
Reg. in Cane. Ap., Vol. LVI, n. 80 - Al. Trussardi.