AAS 29 (1937), p. 368

Quam primum fieri poterit Apostolica Sedes duas novas in Republica
Oecoslovaca constituet metropolitanas sedes, alteram latini ritus in Slovachiae
alteram ritus orientalis in regione Subcarpatica.
Decernimus denique ut paroeciae omnes nec non filiales byzantini
ritus, ad diversas ecclesiasticas circumscriptiones modo pertinentes et in
Cecoslovacae dicione positae, quae a Sacra Congregatione, cuius res
est, rite definientur, a sua quaeque dioecesi dismembrentur atque dioecesi
Mukacevensi Ruthenorum adiungantur.
Quibus autem ut supra dispositis, venerabilem Fratrem Xaverium
Ritter, Archiepiscopum titularem Aeginensem et Nuntium Apostolicum
in Republica Oecoslovaca ad ea exsecutioni mandanda deligimus, quae
territorium in eiusdem Reipublicae dicione positum respiciunt, cui
propterea omnes tribuimus facultates ad id necessarias et opportunas,
etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, eidemque onus imponimus ad S. Congregationem
Consistorialem authenticum exemplar peractae exsecutionis
actorum intra sex menses ab his Litteris datis transmittendi.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex
eo quod quilibet quorum interest, vel qui sua interesse praesumant, auditi
non fuerint aut praemissis non consenserint, etiam si expressa, specifica
et individua mentione digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis,
vel obreptionis aut nullitatis vitio seu intentionis Nostrae,
vel quolibet alio licet substantiali et inexcogitato defectu notari, impugnari
vel in controversiam vocari posse; sed eas, tamquam ex certa scientia
ac potestatis plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere
et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere,
atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere, et si
secus super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter
contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus ac
decernimus.
Volumus quoque ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo alicuius viri
in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus
tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae
vel ostensae forent.
Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus universalibusque Conciliis editis, specialibus vel
generalibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, et quibusvis
aliis Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus
ceterisque contrariis quibuscumque.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.