AAS 29 (1937), p. 433

ritibus ac caerimoniis, quibus novae Basilicae Lexoviensi in honorem
Sanctae Theresiae a Iesu Infante benedicetur, nomine Nostro Nostraque
auctoritate opereris. Tibi autem ultro facultatem damus, ut constituta
die post Sacrum pontificali ritu peractum adstanti populo Nostro nominev
benedicas, plenam commissorum veniam eidem proponens, suetis Ecclesiae
condicionibus lucrandam. Ex hac profecto legatione futurum plane
esse confidimus, ut non modo sollemnia eiusmodi Lexoviensia ingentem
laetitiam maximamque celebritatem consequantur, sed illa quoque, quam
Sancta ipsa est pollicita, caelestis rosarum effusio largior uberiorque
demittatur, ita ut homines in terris peregrinantes fragrantissimo Theresiano
cultu, ad vitam supernaturalem alliciente, suaviter salubriterque
redoleant. His sane votis faustisque ominibus, Apostolicam Benedictionem,
superni praesidii auspicem ac testem summae Nostrae dilectionis,
tibi, Dilecte Fili Noster, alacrique Episcopo Baiocensi et Lexoviensi,
cunctisque iis, qui sollemnibus sacris intererunt, amantissime in Domino
impertimus.

Datum ex Arce Gandulphi apud Romam, die xxix mensis iunii, in
festo Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, anno MDCCCCXXXVII, Pontificatus
Nostri sexto decimo.

PIUS PP. XI

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.