AAS 29 (1937), p. 76
nacula moderantur, nemo unus, inquimus, horrore summo non
teneatur, si mente recogitet posse in posterum ea, quae hodie
in Hispania contingunt, in ceteris etiam excultis gentibus evenire.
Neque asseverari licet id genus atrocitates necessitate quadam
maximas omnes rerum conversiones consequi, quasi singulares
sint immoderatique exacerbatorum animorum motus, quos
quaelibet perduelliones pariant; minime prorsus, at naturaliter
potius ex huius disciplinae rationibus oriuntur, cuius compagem
nulla omnino frena continent. Frena siquidem cum hominibus
singulis, tum iure consociatis necessaria sunt; atque
adeo vel barbarae gentes naturalis legis vinculum agnoverunt,
Dei opera in mortalium animis insculptae. Ubi hanc observare
legem sollemne omnibus fuit, veteres vidimus nationes talem
amplitudinis splendorem attigisse, qui eos, aequo nimius, admiratione
adhuc percellat, qui accurate parum humanae historiae
codices evolverint. Quando vero ipsa divini Numinis notio
e civium mentibus evellitur, necessario iidem ad agrestem immanitatem
ferosque mores compelluntur.
Id equidem in praesentia summo dolore cernimus : primum
scilicet, post hominum memoriam, rebellionem videmus, diligenter
inita subductaque ratione instructam, adversus « omne,
quod dicitur Deus ». Etenim communismi doctrina, suapte 12
natura, cuilibet religioni adversatur, eamque quasi « soporiferum
proletaria^ plebis opium » idcirco reputat, quod eius institutiones
atque praecepta, cum vitam sempiternam post mortalis
vitae obitum edoceant, a futurae illius beatitatis ordine
homines abstrahunt, quem in terris assequi teneantur.
Attamen naturalis lex eiusque auctor Deus non impune spernuntur;
consequens igitur est ut communistarum nisus, quemadmodum
ne in rebus quidem oeconomicis propositum suum
ad effectum deducere potuere, ita neque in posterum umquam
deducere possint. Non diíñtemur utique eosdem nisus in Rus-
12 U Thessal., II, 4.