AAS 29 (1937), p. 79

s ti tu tio eiusque praecipua munera non ex humano arbitrio, neque
ex oeconomicis rationibus, sed a summo ipso omnium Creatore
proficiscuntur. Quod quidem per Encyclicas Litteras de 14
casti connubii sanctitate, et per illas etiam, quas supra memoravimus,
de christiana iuvenum educatione copiose satis explicando
enucleavimus.
At Deus pari modo hominem ad civilem consortionem natum
conformatumque voluit, quam profecto sua ipsius natura
postulat. Societas enim ex divini Creatoris consilio naturale
praesidium est, quo quilibet civis possit ac debeat ad propositam
sibi metam assequendam uti; quandoquidem Civitas homini,
non homo Civitati exsistit. Id tamen non ita intellegendum est,
quemadmodum ob suam individualisini doctrinam Liberales,
quos vocant, asseverant; qui quidem communitatem immoderatis
singulorum commodis inservire iubent : sed ita potius ut
omnes, ex eo quod cum societate composito ordine copulantur,
terrenam possint, per mutuam navitatis conspirationem, veri
nominis prosperitatem attingere; utque per humanum consortium
privatae illae publicaeque animi dotes, hominibus natura
insitae floreant ac vigeant, quae temporarias peculiaresque utilitates
exsuperan t, divinamque praeferunt in civili ordinatione
perfectionem; quod quidem in singulis hominibus con tingere
ullo modo nequit. Quod idcirco etiam homini inservit, ut hanc
divinae perfectionis imaginem agnoscat, acceptamque Creatori
referat, laudibus eum adorationeque colens. Homines siquidem
tantummodo, non vero quaevis eorum consociatio, mente voluntateque,
ad morum normas libera, praediti sunt.
Iamvero, quemadmodum homo officia illa repudiare non potest,
quibus Dei iussu civili societati obstringitur, atque adeo
publicae rei moderatores iure pollent, si idem obtemperatiom
huic non legitime obsistit, eum ad officium persolvendum coercendi;
ita pari modo societas iis iuribus civem spoliare non potest
a Creatore Deo eidem impertitis, quorum praestantiora su-

14 Litt. Encycl. Casti connubii, 31 dec. 1930 (A... A. 8., vol. XXII, pp. 539-592).

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.