AAS 29 (1937), p. 87
motu proprio datis, attigimus, cum Pontificiam Scientiarum
Academiam renovaremus. 26
Asseverandum tamen Nobis est multa adhuc ad hoc spiritualis
renovationis iter urgendum praestanda esse. Etenim vel
in ipsis catholicorum regionibus nimium multi habentur, qui
tales fere nomine tenus dici possint; nimium multi qui, quamvis
huius religionis, quam se profiteri gloriantur, opera maxime
omnium necessaria plus minusve fideliter expleant, eam tamen
altius in dies intellegere non curent, neque intimam sinceramque
eius persuasionem assequi nitantur: eoque minus
efficiant, ut externae religionis speciei internus rectae intemerataeque
conscientiae splendor respondeat; illius inquimus
conscientiae quae officia omnia sub divino obtutu reputet
atque persolvat.Ac novimus quantopere vanam et fallacem eiusmodi
speciem detestaretur divinus ille Servator noster, cuius
iussu, omnes Patrem « in spiritu et veritate » adorare de- 27
beant. Qui ad praecepta fidei, quam amplectitur, vitam non conformaverit
suam, non diu se servare sospitem poterit, cum tanto
impetu insectationis procella saeviat ; sed in hanc minacem maiorum
illuvionem rapietur, ideoque, cum sibimet ipsi ruinam
praeparaverit, christianum quoque nomen ludibrio haberi iubebit.
Atque heic, Venerabiles Fratres, duo nominatim Domini
praescripta commendare cupimus, quae praesenti humani generis
condicioni potissimum respondent: abalienandum nempe
esse terrenis rebus animum ac praecepto caritatis obtemperandum.
« Beati pauperes spiritu »; haec prima fuere verba, quae
ex ore Divini Magistri prodierunt, cum discipulos in monte
alloqueretur. Quod quidem doctrinae caput nostris vel ma- 28
xime temporibus necessarium est, cum materialismus huius
vitae bona voluptatesque ardentissime sitiat. Christiani omnes,
sive divites, sive pauperes, oculos semper in caelum intentos ha-
26 A. A. 8., vol. XXVIII, 1936, pp. 421-424.
2 ? Io., IV, 23.
28 MATTH., V, 3..