AAS 29 (1937), p. 89
igitur estote et vos, et confírmate corda vestra, quoniam adventus
Domini appropinquavit ». 33 ïta solummodo illa, solacii
plena, Iesu Christi promissio adimplebitur dicentis: «Beati
pauperes ». Neque eiusmodi pollicitationes, quemadmodum illae,
quas communistae iactant, vana afferunt solacia, sed verba
vitae aeternae sunt, quae summam rerum veritatem continent,
quaeque, ut nunc in hac terra patent, ita postea, in sempiterna
potissimum beatitate, patebunt. Quot enim pauperes
hisce verbis caelorumque regni exspectatione confisi — quod eorum
esse veluti hereditatem evangelica sententia docet : « beati
pauperes, quia vestrum est regnum Dei », — ea felicitate per-3 4
imuntur, quam divites tam multi, suis fatigati divitiis, easdemque
augendi cupidine semper incensi, assequi non possunt.
Maioris etiam momenti est, malis, de quibus agimus, medendis,
praeceptum caritatis, quod quidem nominatim eo spectat
ut hoc propositum efficiatur. Quae cum dicimus, illam
mente recogitamus christianam caritatem, « patientem et benignam
» , quae gloriationem omnem omnemque speciem tute-3 5
lae, quae proximos deprimat, abs se arcet; caritatem illam, quae,
inde ab inito christiano nomine, homines paupérrimos omnium,
Christo lucrata est, servitute scilicet oppressos. Qua de re maximas
iis omnibus grates agimus, qui beneficentiae operibus dediti,
cum per Vincentianos coetus, tum per instituta illa, quae
nova invexerit aetas, quaeque communibus necessitatibus opitulantur,
corporibus animisque misericordes se praestant.
Quanto magis operariorum plebs atque indigentium in semet
ipsa experietur quidnam caritatis studium, Iesu Christi virtute
incensum, in sua ipsius commoda conferat, tanto magis praeiudicatas
deponet opinationes, Ecclesiam nempe efficacitatem
suam amisisse, iisque favere, qui eius labore abutantur.
Iamvero, cum hic innumeram egentium turbam cernimus,
qui variis de causis, quae non ex iisdem pendeant, summa ege-
3 3 IAC , V, 7-8.
3 4 Luc, VI, 20.
35 I Cor., XIII, 4.