AAS 3 (1911), p. 26

crarum Congregationum Concilii et de Religiosis, in episcopum cathedralis
ecclesiae Marsorum.
19 decembris 1910. — R. D. Ioannem Rosi, dioecesis Cremensis,
doctorem in philosophia ac iure canonico, rectorem ac professorem in
seminario cremensi, in Episcopum cathedralis ecclesiae Montis Falisci.
Mandavit autem idem SSmus Dominus ut hac de re Litterae Apostolicae
sub plumbo ad tramitem iuris expediantur.

III.
ERECTIONES DIOECESUM.

SSmus D. N. Pius Papa [X, decreto Sacrae huius Congregationis
Consistorialis, elegit:
10 decembris 1910. — Novam dioecesim Montesclarensem in Brasilia
dividendo dioecesim Adamantinam in duas partes, et assignando novae
dioecesi eam veteris (dioecesis) Adamantinae partem, quae est ad septentrionem
eis flumina Jequiiinbonha, Macahubas, Jèquetahy, S. francisco
et Urucuya.
Mandavit autem idem SSmus Dominus ut hac de re Litterae Apostolicae
sub plumbo ad tramitem iuris expediantur.

S. CONGREGATIO DE SACRAMENTIS

MOH1LOVIEN.

PRAESUMPTAE MORTIS CONIUGIS.

Revmus Vicarius Capitularis Mohilovien., die 6 mensis Martii anno
1909, huic S. C. quae sequuntur obtulit preces : « Iacobus Ondzul, tempore
belli Russico-Iaponici, pugnae apud civitatem Mukden, die 22 Februarii
1905 interfuit, et prout ex adiecto testimonio potestatis militaris
patet, in eadem pugna absque ulla notitia periit. Nunc uxor eius, Martha
Ondzul, credens virum suum in proelio fuisse occisum, novas nuptias
inire vult. Cum tamen mors Iacobi Ondzul, quamvis probabilissima,
incerta nihilominus remaneat, hinc iuxta Instructionem B. C. Inquisii,
die 13 Maii 1868 datam, negotium decisioni Sanctae Sedis Apostolicae
submitti debet. Quia vero casus similes quamplurimi habentur, etenim
eodem bello, praesertim in pugnis prope Mukden et Lao-Yan, copiae

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.