AAS 3 (1911), p. 296
narrantur, sicut et quarumdam in re dogmatica magni momenti sententiarum,
uti sunt illae quae respiciunt primatum Petri (Matth., XVI, 17-19),
formam baptizandi cum universali missione praedicandi Apostolis traditam
(Matth., XXVIII, 19-20), professionem fidei Apostolorum in divinitatem
Christi (Matth., XIV, 33), et alia huiusmodi, quae apud Matthaeum
peculiari modo enuntiata occurrunt?
Resp.: Affirmative.
Die autem 19 Iunii 1911 in audientia utrique infrascripto Rmo Consultori
ab Actis benigne concessa, SSmus Dominus Noster Pius Papa X
praedicta responsa rata habuit ac publici iuris fieri mandavit.
Romae die 19 Iunii 1911.
Fulcranus Vigouroux, Pr. S. S.
Laurentius Janssens, O. S. B.
Consultores ab Actis.
IL
RATIO PERICLITANDAE DOCTRINAE
CANDIDATORUM AD ACADEMICOS GRADUS IN SACRA SCRIPTURA
PARS ALTERA.
DE IPSIS EXPERIMENTIS.
C APUT I.
AD CONFERENDUM PROLYTATUM.
ART. I. - DE PERICULORUM TEMPORE DEQUE PETITIONE
A CANDIDATIS FACIENDA.
1. Candidatis ad Prolytatum, itemque ad Lauream, probandis duplex
habetur iudicum sessio, mense Novembri et mense Iunio, id est ineunte et
exeunte anno scholastico.
2. Candidati petitionem Rmo Consultori ab Actis exhibeant et quidem
ante finem mensis Iunii, qui volunt in sessione prima periculum
doctrinae suae facere, ante finem Aprilis, qui in altera.
3. In petitione Candidatus, praeter nomen, cognomen, domicilium
suum, indicet etiam ubi et quo die ad sacerdotium sit promotus, atque
ubi et quo die sacrae Theologiae lauream consecutus. Idem petitioni
1 Vide Acta Apostolicae Sedis, Ann. III, Vol. III, pag. 47.