AAS 3 (1911), p. 349

DECRETUM ERECTIONIS NOVAE PRAEFECTURAE APOSTOLICAE
DE MATADI IN CONGO BELGICO.
Quo spiritualium fructuum ubertas in Apostolico Vicariatu Congi
Belgici laetius augeatur, expedire visum est regionem, quae inter Congo
flumen et meridianos limites Belgicae ditionis iacet ab eodem Vicariatu
distrahere et in independentem Praefecturam erigere. Eiîii itaque Patres
Sacrae huius Congregationis Christiano Nomini Propagando, in Plenario
consessu habito die 29 superioris mensis Maii, novam Apostolicam Praefecturam
de « Matadi » nuncupandam, erigendam esse decreverunt, cuius
territorium a praedicto Vicariatu Congi Belgici dismembrandum sequentibus
limitibus contineatur:
Ad Boream, flumine Congo ab ostio amnis Kodia ad ostium Binza,
deinde Binza cursu usque ad eius fontes; posthac linea exinde ducitur
ad ostium Binza - Nzau attingendo fontes trium amnium in Congo flumen
parallelo cursu influentium; ac tandem flumine Congo usque ad
Praefecturam Apostolicam de Kwango.
Ad Orientem, Limitibus Praefecturae Apostolicae de Kwango.
Ad Meridiem, Limitibus Belgicae coloniae.
Ad Occidentem, flumine Bidizi ab ostio ad eius fontes, et exinde
linea quae per fastigia montium pervenit ad origines amnis Lukokote,
demum cursibus Lukokote, et Kodia usque ad flumen Congo.
Porro novam Praefecturam curis alumnorum Congregationis Sanctissimi
Redemptoris concredendam esse statuerunt. Quam Emorum Patrum
sententiam per infrascriptum huius S. Congregationis Secretarium,
in Audientia die 20 superioris Iunii habita, SSmo D. N. Pio div. prov.
PP. X relatam, Sanctitas Sua benigne adprobare et ratam habere dignata
est, praesensque ad id S. Congregationis Decretum confici mandavit.
Datum Romae, ex Aedibus S. Congregationis de Prop. Fide, die
1 Iulii 1911.
Fr. H. M. CARD. GOTTI, Praefectus.
Aloisius Veccia, Secretarius.

IV.
NOMINATIO EPISCOPI.
Brevi Apostolico nominatus est :
27 iunii 1911. — R. D. Ioseph Maria Aloisius Henricus Bigolet, e
Seminario Parisiensi pro Missionibus ad exteras gentes, Episcopus titu-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.