AAS 3 (1911), p. 479

Jar aba ; dein linea idealis quae a loco Jaraba recta ducit ad locum Alta
Mira in flumine Xingu : ad occidentem, primum cursus fluminis Xingú
a loco Alta Mira usquedum in ipsum influit parvum flumen Bio Fresco;
dein cursus huius rivuli adscendendo usque ad eius originem; denique
linea idealis quae ab origine eiusdem rivuli recta ducit ad originem rivuli
Tapirapé.
IL
ERECTIONIS DIOECESIS DESMOINENSIS.
SSmus Dominus Noster Pius PP. X decreto Sacrae Congregationis
Consistorialis diei Vi augusti anni 1911, in Foederatis Americae Septentrionalis
Statibus novam dioecesim Besmoinensem denominandam erexit,
cuius hi sunt limites: Ad orientem, ipsi fines orientales comitatuum
civilium Polk, Warren, Lucas et Wayne, qui idcirco in nova dioecesi
comprehenduntur; ad meridiem confinia Status civilis Jovva; ad
occidentem cursus fluminis Missouri; ad septentrionem denique confinia
septentrionalia comitatuum Harrison, Shelby, Audubon, Guthrie,
Dallas et Polk qui idcirco in nova dioecesi inclusi manent: adeo ut
memorata nova dioecesis tres et viginti comitatus civiles complectatur,
qui vocantur, Harrison, Polk, Warren, Clarke, Binggold, Shelby, Gass,
Mills, Lucas, Decatur, Audubon, Pottawattamie, Montgomery, Fremont,
Wayne, Guthrie, Adair, Adams, Page, Dallas, Madison, Union et Taylor.

III.
IMMUTATIONIS FINIS DIOECESUM
RATISBONENSIS ET BAMBERGENSIS.

SSmus Dominus Noster Pius PP. X decreto Sacrae Congregationis
Consistorialis diei 30 Augusti anni 1911, statuit ut locus vulgo Hub, qui
prius paroeciae Hopfenohe archidioecesis Bambergensis annexus erat,
sit pars paroeciae Kifchenthumbach, Ratisbonensis dioecesis.

IV.
PROVISIO ECCLESIARUM.
Successivis S. Congregationis Consistorialis decretis SSmus D. N.
Pius PP. X has quae sequuntur ecclesias de proprio pastore providit,
scilicet :
23 augusti 1911. — Cathedrali ecclesiae Secusiensi praefecit sacerdotem
Iosephum Castelli, parochum in oppido vulgo Guorgnè archidioecesis
Taurinensis.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.