AAS 3 (1911), p. 555
Porro in hac nova Angliae dioecesum constitutione quaedam
alia pro opportunitate, seu prout experientia animarumque
bonum suggesserit, ulterius statuenda Nobis reservavimus.
Sed quae hisce litteris in praesens statuuntur, satis valere nunc
ad rei catholicae in Anglia utilitatem atque incrementum censemus,
bona spe confisi fore, ut quod heic humano peragitur
ministerio, Deus Omnipotens perficiat ac solidet; atque inde
fiat", ut in Anglia nobilissima sanctorum altrice vetera sanctitatis
exempla felicius instaurentur.
Haec vero edicimus et sancimus, decernentes has Nostras
litteras validas et efficaces semper esse ac fore, non obstantibus
constitutionibus et ordinationibus Apostolicis generalibus et
specialibus, ceterisve quibusvis in contrarium facientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis
Dominicae millesimo nongentesimo undecimo, v Kalendas novembres,
Pontificatus Nostri anno nono.
A. C ARD. AGLIARDÍ C. C ARD. DE LAI
S. B. E. Cancellarius. S. C. Consistorialis Secretarius.
VISA
Loco ^ Plumbi.
M. RIGGT C. A., Not.
Reg. in Cane. Ap. N. 570.
I.
MOTU PROPRIO
DE TRAHENTIBUS CLERICOS AD TRIBUNALIA IUDICUM LAICORUM.
Quantavis diligentia adhibeatur in condendis legibus, saepe
non licet dubitationem praecaveri omnem, quae deinceps ex
earum callida interpretatione queat exsistere. Aliquando autem
iurisperitorum, qui ad rimandam naturam vimque legis accesserint,
tam diversae inter se sunt sententiae, ut quid sit lege
constitutum, non aliter constare, nisi per authenticam declarationem,
possit.