AAS 3 (1911), p. 638

Haec vero edicimus, declaramus, sancimus, decernentes
has Nostras litteras validas et efficaces semper esse ac fore; non
obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, generalibus
et specialibus, ceterisve quibusvis in contrarium
facientibus. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae
abolitionis, revocationis, permissionis, iussionis, praecepti, statuti,
indulti, mandati et voluntatis infringere, vel ei ausu
temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli,
Apostolorum eius, se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum anno Incarnationis Dominicae
millesimo nongentesimo undecimo, Kalendis Novembribus,
in festo Sanctorum omnium, Pontificatus Nostri anno nono.

A. CARDINALIS AGLIARDI FR. SEB. CARDINALIS MARTINELLI
S. B. E. Cancellarius. S. B. C. Praefectus.

Loco t£ Plumbi

VISA

M. RIGGI C. A., Not.

Beg. in Cane. Ap. N. 571.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.