AAS 3 (1911), p. 640
sed Officium integre persolvendum erit, prout nunc habetur in
Breviario, sumptis tamen ad Laudes Psalmis de Feria currenti,
ut in novo Psalterio, excepto Cantico Sabbati Sancti, quod etiamnum
est « Ego dixi: In dimidio ». Ad Completorium sumantur
Psalmi de Dominica, uti in novo pariter Psalterio.
3. In quolibet alio Festo Duplici, etiam maiore, vel Semiduplici,
vel Simplici, et in Feriis Tempore Paschali semper dicantur
Psalmi, cum Antiphonis in omnibus Horis, et Versibus ad
Matutinum, ut in Psalterio de occurrenti hebdomadae die; reliqua
omnia, et Antiphonae ad Magnificat et Benedictus, ut in
Proprio aut Communi. Quod si aliquod ex Festis huiusmodi
proprias vel peculiariter assignatas habeat Antiphonas in* aliqua
Hora maiori, eas in eadem ipsa retineat cum suis Psalmis,
prout habetur in Breviario : in ceteris Horis Psalmi et Antiphonae
dicantur de Feria occurrente.
4. Lectiones ad Matutinum in I Nocturno semper legendae
erunt de Scriptura occurrente, licet aliquando in Breviario Lectiones
de Communi assignentur, nisi sit Festum Domini aut Festum
cuiusvis ritus B. Mariae Virginis, vel Angelorum, vel
S. Ioannis Baptistae, vel S. Ioseph, vel Apostolorum, aut Duplex
I vel II classis, aut agatur de Festo, quod vel Lectiones habeat
proprias, non vero de Communi, vel occurrat in Feriis Lectiones
de Scriptura non habentibus, ideoque Lectiones de Communi necessario
recipiat. In.Festis vero, in quibus hucusque erant Lectiones
de Communi, Responsoria vero propria, retineantur eaedem
Lectiones cum propriis Responsoriis.
5. Porro sic erit persolvendum Officium in Festis Duplicibus
et Semiduplicibus superius non exceptis :
Ad Matutinum Invitatorium, Hymnus, Lectiones II et III
Nocturni ac Responsoria trium Nocturnorum propria, vel de
Communi : Antiphonae vero, Psalmi et Versus trium Nocturnorum,
nec non Lectiones I Nocturni de Feria occurrente.
Ad Laudes et ad Vesperas Antiphonae cum Psalmis de Feria;
Capitulum, Hymnus, Versus et Antiphona ad Benedictus
vel ad Magnificat cum Oratione aut ex Proprio, aut de Communi.