AAS 3 (1911), p. 643

occurrit a Festo Circumcisionis usque ad Epiphaniam, nihil innovetur.

3. Duplicia I et II classis, quae seu ab aliqua Dominica
maiori, seu a nobiliori Officio impediuntur, transferenda sunt
in proximiorem insequentem diem, quae libera sit ab alio Festo
Duplici I vel II classis, vel ab Officiis huiusmodi Festa excludentibus;
salvo tamen privilegio a Rubricis concesso Festivitatibus
Purificationis et Annuntiationis B. M. V., nec non Commemorationis
sollemnis S. Ioseph.
4. Festa Duplicia maiora cuiusvis dignitatis et Duplicia minora
Doctorum Ecclesiae non amplius transferri possunt, sed
quando impediuntur, de eis fiat commemoratio, uti de aliis Duplicibus
minoribus impeditis Rubricae disponunt (salvo quod
numero sequenti statuitur de omittenda in Dominicis IX Lectione
historica), nisi forte occurrant in Duplicibus I classis, in
quibus nullius Officii agenda est commemoratio, nisi de occurrenti
Dominica, vel de Feria, aut Octava privilegiata.
5. Porro si in Dominica maiori occurrat Officium Duplex
maius aut minus, vel Semiduplex, vel Simplex, fiat de Dominica
cum commemoratione Officii occurrentis in utrisque Vesperis
(de Simplici tamen in primis Vesperis tantum) Laudibus et
Missa, sine IX Lectione historica. Idem fiat in Dominicis minoribus,
nisi in eis occurrat Festum quodcumque Domini, aut
quodvis Duplex I vel II classis, aut dies Octava Festorum Domini,
quo in casu, ut supra n. 2 dictum est, fiat de Festo, vel de
Octava cum commemoratione et IX Lectione Dominicae.
6. Dies, in qua celebratur Commemoratio omnium Fidelium
Defunctorum, excludit translationem cuiusvis Festi.

TITULUS IV.
De Festorum occurrentia perpetua eorumque repositione.

1. Festa omnia ritus Duplicis sive maioris sive minoris, aut
Semiduplicis, si perpetuo impediantur, reponuntur in primam
diem liberam, iuxta Rubricas.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.