AAS 3 (1911), p. 649

giatas et in Simplicibus, Missae Defunctorum sicut et aliae Missae
votivae dici poterunt iuxta Rubricas.

TITULUS XI.
De Collectis in Missis.

Quod ad Collectas ab Ordinariis locorum imperatas attinet,
deinceps prohibentur (nisi sint pro re gravi praescriptae)
non tantum in Vigiliis Nativitatis et Pentecostes et in Duplicibus
I classis, sed etiam in Duplicibus II classis, in Dominicis
Maioribus, infra Octavas privilegiatas, et quandocumque in
Missa dicendae sint plus quam tres Orationes a Rubrica eo die
praescriptae.

TITULUS XII.
De Missis Conventualibus.

In Ecclesiis, in quibus adest obligatio Chori, una tantum
Missa cum assistentia Choralium semper celebretur; et quidem
de Officio diei, nisi aliter Rubricae disponant; aliae Missae,
quae hucusque cum praedicta assistentia celebrabantur, in posterum
extra Chorum legantur, post propriam Horam Canonicam;
excipiuntur tamen ab hac regula Missae in Litaniis maioribus
et minoribus, et Missae in Festo Nativitatis Domini. Excipiuntur
pariter Missae in anniversariis Creationis et Coronationis
Summi Pontifiais, Electionis et Consecrationis seu Translationis
Episcopi, nec non in anniversario ultimi Episcopi defuncti, et
omnium Episcoporum aut Canonicorum; omnesque Missae ex
fundatione.
TITULUS XIII.
De Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum'.

1. In Commemoratione omnium Fidelium Defunctorum,
omissis Officio et Missa diei currentis, fit tantum Officium cum
Missa pro Defunctis, prout in Appendice novi Psalterii praescribitur.

2. Si die 2 Novembris occurrat Dominica vel aliquod Du-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.