AAS 30 (1938), p. 185
Monachorum Basilianorum. Novae porro Abbatiae nullius S. Mariae
Cryptaeferratae, eiusque pro tempore Abbatibus seu Archimandritis,
quamvis Abbatia ipsa tribus saltem iure requisitis paroeciis careat, ex
peculiari gratia, non obstante canonis 319, § 2, C- I. O. praescripto,
omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates, quibus ceterae
Abbatiae nullius earumque Praesules iure communi per orbem fruuntur,
quorum officiis et oneribus ipsi quoque erunt adstricti. Ecclesia
Abbatialis sicut antea erit Basilica S. Mariae a Gratiis Cryptaeferratae,
in qua Abbatis seu Archimandritae sedem Agimus, omnibus eidem
servatis honoribus et privilegiis, quae saeculorum decursu a Summis
Pontificibus ipsi conlata sunt. Decernimus insuper ut ad Archimandritae
seu Ordinarii onera sustinenda Congregatio Italica quam supra diximus
Monachorum Basilianorum mensam aliquam illi pro viribus praestet.
Volumus autem ut nulla ratione fas sit quamlibet territorii abbatialis
partem infra descriptos antea fines contenti alienare seu cedere,
sive venditione, sive locatione, sive alio modo absque Apostolicae
Sedis facultate; ita ut si aliqua illius territorii partis cessio sine Apostolicae
Sedis venia evenerit, cessio ipsa invalida prorsus et illicita habeatur.
Nihil vero innovetur quoad paroeciae ritus byzantini praefatae
Ecclesiae S. Mariae iura et onera, iuxta quae Decreto Quanta Romanorum,
a S. Congregatione pro Ecclesia Orientali die undevicesima Maii
mensis, anno millesimo nongentesimo undetrigesimo edito, a Nobis statuta
sunt. Firmum autem manere volumus ius Monachis Basilianis sacras
ter in anno processiones ducendi per publicas Cryptaeferratae vias,
si ipsis placeat, nimirum die vicesima secunda Augusti mensis, idest
in festo leonis S. Mariae, in sollemnitate S. Nili Iunioris, Cryptaeferratae
oppidi Fundatoris et Protectoris, et vespere feriae sextae maioris
hebdomadae; Ordinarius attamen Archimandrita de ipsis processionibus
ducendis Cardinalem Episcopum Tusculanum quotannis certiorem faciat.
Ad quae omnia ut supra disposita et constituta exsecutioni mandanda
venerabilem Fratrem Petrum Pisani, Archiepiscopum titularem
Tomitanum et Pontificio Solio Adsistentem, delegamus eidemque facultates
necessarias et opportunas tribuimus etiam subdelegandi ad effectum
de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum
et cum onere ad Sacram Congregationem pro Ecclesia Orientali
authenticum peractae exsecutionis actorum exemplar quantocius transmittendi.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque rata
ac valida esse volumus et iubemus, Constitutionibus et Ordinationibus
Apostolicis ceterisque contrariis minime obstantibus. Nemini autem hanc
paginam erectionis, constitutionis, derogationis, concessionis, statuti,