AAS 30 (1938), p. 188

subiicimus Archiepiscopi Tokiensis. Usquedum insuper in Cathedrali
Ecclesia Yokohamaènsi Canonicorum Capitulum constituatur, volumus
ut ad iuris tramitem dioecesani Consultores seligantur et adhibeantur.
Quod autem attinet ad novae huius dioecesis regimen et administrationem,
ad mensae episcopalis dotem constituendam, ad Vicarii capitularis
seu Administratoris Apostolici, sede vacante, electionem, ad iuvenum,
qui ad clericalem statum vocati sint, institutionem, ad clericorum et
fidelium iura et onera, aliaque huiusmodi, servanda iubemus quae sacri
canones praescribunt. Mandamus insuper ut documenta omnia novam
hanc dioecesim respicientia ab archidioecesis Tokiensis cancellaria novae
dioecesis Yokohamaënsis curiae episcopali quamprimum fieri poterit
tradantur, ut in eius archivo religiose serventur. Ad quae omnia ut
supra disposita et constituta exsequenda venerabilem quem supra diximus
Fratrem Paulum Marella, in Iaponia Delegatum Apostolicum, eligimus;
cui propterea necessarias et opportunas tribuimus facultates,
etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate Constitutum; eidemque onus imponimus ad S. Congregationem
de Propaganda Fide authenticum exsecutionis actorum
exemplar intra sex menses ab his Litteris datis transmittendi. Praesentes
autem Litteras et in eis contenta quaecumque nullo unquam tempore
de subreptionis, vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae,
vel quolibet alio, licet substantiali et inexeogitato, defectu notari,
impugnari vel in controversiam vocari posse; sed eas tamquam ex certa
scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas
existere èt fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere,
atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere; et si
secus super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter
attentari contigerit, irritum prorsus et inane esse et fore volumus et
decernimus; non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus,
provincialibus, generalibus, universalibusque Conciliis editis, specialibus
vel generalibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis et
quibusvis aliis Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus,
ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus denique et
mandamus ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis, manu
tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo alicuius viri in ecclesiastica
dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur
fides, quae hisce praesentibus tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel
ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis, commissionis,
erectionis, subiectionis, mandati, statuti, derogationis et voluntatis
Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero ausu teme-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.