AAS 30 (1938), p. 255
clesiastica dignitate vel officio constitutum, facto eidem onere ad S. Congregationem
Consistorialem quam primum transmittendi authenticum
peractae exsecutionis actorum exemplar. Praesentes autem Litteras et
in eis contenta quaecumque nullo unquam tempore de subreptionis vel
obreptionis aut nullitatis vitio seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio,
licet substantiali et inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in controversiam
vocari posse, sed eas tamquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque
plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad
quos spectat inviolabiliter observari debere et si secus super his a quocumque,
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari,
irritum prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus. Non obstantibus,
quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus
universalibusque Conciliis editis, specialibus vel generalibus Constitutionibus
et Ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis Romanorum
Pontificum, Praedecessorum Nostrorum, dispositionibus ceterisque contrariis,
quibus omnibus, etiam speciali mentione dignis, per praesentes
derogamus. Nemini ergo hanc paginam dismembrationis, erectionis, decreti,
concessionis, commissionis, mandati, derogationis et voluntatis
Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero hoc attentare ausu
temerario praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum
Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo septimo, die nona mensis Decembris, Pontificatus Nostri anno
sexto decimo.
Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI Fr. RAPHAËL C. Card. ROSSI
Cancellarius 8. R. B. 8. C. Consistorialis a Secretis
Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Ludovicus Kaas, Proton. Apost.
Loco ® Plumbi
Reg. in Cane. Ap., Vol. LVIII, n. 49 - Al. Trussardi.