AAS 30 (1938), p. 330

Suppleto igitur, quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui
sua interesse praesumant consensu, de apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine, ab Apostolica Praefectura de Oalabar totam provinciam
eivilem de Ogoja distrahimus eamque in novam, sub eodem nomine de
Ogoja, Praefecturam Apostolicam erigimus et constituimus atque praefatae
Sancti Patritii Societatis Missionariis, qui tanto illic sollerti studio
adlaborant, ad Nostrum tamen et Sedis Apostolicae beneplacitum, evangelizandam
concredimus.
Huic autem novae Praefecturae eiusque pro tempore Antistitibus
omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates, quibus ceterae
per orbem Praefecturae earumque Praefecti iure communi fruuntur et
gaudent, eosque pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus
quibus ceteri adstringuntur.
Quae omnia, ita disposita et constituta, rata ac valida esse et fore
volumus ac iubemus, contrariis quibuscumque minime obstantibus. Harum
vero Litterarum transumptis aut excerptis, etiam impressis, manu
tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica
dignitate vel officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi
fidem, quae hisce iisdem Litteris haberetur, si ipsaemet exhibitae vel
ostensae forent.
Nemini vero hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis,
commissionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire
liceat. Si quis vero, ausu temerario, id attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se
noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo octavo, die tertia decima mensis Martii, Pontificatus
Nostri anno decimo septimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FÜMASONI BIONDI

Cancellarius 8. R. E. 8. C. de Propaganda Fide Praef.

Alfonsus Carinci, Proton. Apost.
Ludovicus Kaas, Proton. Apost.

Loco SB Plumbi

Reg. m Cane. Ap., Vol. LIX, n. 11 - Al. ïrussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.