AAS 30 (1938), p. 335

Episcopos pro tempore metropolitico Archiepiscopi Fortalexiensis iuri
subiicimus. Episcopalem autem mensam constituent Curiae Episcopalis
emolumenta et ceterae oblationes, quae a fidelibus praeberi solent, in
quorum bonum dioecesis ipsa erecta est, praeter illa quae ad hunc finem
iam collecta sunt. Quum autem praesentis temporis adiuncta haud permittant
in nova hac dioecesi cathedrale capitulum institui, indulgemus
ut interim pro canonicis dioecesani consultores ad iuris tramitem eligantur.
Quod vero praecipue ad clerum spectat, statuimus ut simul ac
hae Litterae nostrae ad exsecutionem demandatae fuerint, eo ipso clerici
Ecclesiae illi censeantur adscripti, in cuius territorio legitime exstant.
Mandamus insuper ut quam primum fieri poterit saltem parvum Seminarium
in ipsa dioecesi erigatur iuxta Codicis iuris canonici praescripta
et normas a Sacra Congregatione de Seminariis et Universitatibus Studiorum
traditas. Duo vero delecti iuvenes, aut modo saltem unus, ex hac
quoque dioecesi et eius sumptibus, non intermissa vice ad Collegium
Brasilianum de Urbe nuper erectum mittantur, ut sub Romani Pontificis
fere oculis in spem Ecclesiae instituantur. Quod vero ad novae istius
dioecesis regimen et administrationem, ad Vicarii Capitularis, sede vacante,
electionem, ad clericorum et fidelium iura et onera ceteraque
huiusmodi spectare dignoscitur, adamussim servari iubemus quae sacri
canones praescribunt. Volumus denique ut documenta omnia et acta,
quae Limoeirensem dioecesim eiusque clericos et fideles respiciunt, a
Cancellaria archidioecesis Fortalexiensis ad episcopalem Curiam novae
dioecesis quam primum fieri poterit tradantur, ut in proprio archivo
religiose serventur. Ad quae omnia, uti supra disposita et constituta,
exsecutioni mandanda venerabilem quem supra memoravimus Fratrem
Benedictum Aloisi Masella, apud Brasilianam Rempublicam Nuntium
Nostrum, delegamus, eique facultates tribuimus necessarias et opportunas,
etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum
in ecclesiastica dignitate constitutum, eidemque onus imponimus authenticum
peractae exsecutionis actorum exemplar ad Sacram Congregationem
Consistorialem transmittendi intra sex menses ab his Litteris
datis computandos. Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque
nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis
vitio seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali et
inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in controversiam vocari
posse; sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas
et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios et
integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat
inviolabiliter observari debere; et, si secus super his a quocumque, qua-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.