AAS 30 (1938), p. 405

liceat. Si quis vero hoc ausu temerario attentare praesumpserit, indit
gnationem omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se
noverit incursurum.
Datum ex Arce Gandulphi, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo octavo, die quarta decima mensis Iunii, Pontificatus Nostri
anno decimo septimo.

Fr. TH. PIUS, G. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

Cancellarius 8. R. E. 8. C. de Propaganda Fide Praef.

Alfonsus Carinci, Proton. Apost.
Ludovicus Kaas, Proton. Apost.

Loco © Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LIX, ». 66 - Al. Trussardi.

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILIS DEI FAMULA MARIA IOSEPHA ROSSELLO E TERTIO ORDINE S. FRAN-

CISCI, FUNDATRIX INSTITUTI FILIARUM NOSTRAE DOMINAE A MISERICORDIA,

BEATA RENUNTIATUR.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Misericordia Domini plena est terra
sed multae quidem misericordiae omnibus invocantibus Eum, quoniam
Ipse est gloria virtutis illorum qui in lumine vultus Eius
ambulant atque in viis Eius. Huic Divinae Misericordiae innixa,
procul dubio Maria Iosepha Rossello fortissime cuncta quaeque
superavit adversa, et, licet se nihil esse existimar et, omnia se
posse in Deo, qui misericordia sua eam confortabat, factis ostendit; voluitque
propterea ut etiam religiosarum Institutum, quod ad puellarum
praesertim derelictarum institutionem procurandam atque ad
infirmorum curam habendam fundavit, nomen suum assumeret a Nostra
Domina de Misericordia, cum Beatissima Virgo Dei Mater non modo
fons gratiarum perennis sit sed et Ipsa magistra misericordiae ac dispensatis;
ita ut Filiae sui Instituti continenter Deiparae auxilium gratiasque
poscerent, tantaeque Divinae Matris fideles asseclae sibi imposita
misericordiae opera facilius expièrent. Albissolae in dioecesis Savonensis
maritimo oppido Dei Famula die vicesima septima mensis maii anno millesimo
octingentesimo decimo primo a christianis parentibus, qui parvam
domi fictilium vasorum ofiicinam exercebant, nata est; ipsique lustralibus

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.