AAS 30 (1938), p. 411

pro omnibus tribunalibus valituram, salvis, pro Tribunalibus Apostolicis,
eorundem peculiaribus normis.
Quam autem arduum sit munus definiendi utrum in casu concreto
Sacramentum matrimonii validum exstiterit necne, quisquis facile percipiet,
si prae oculis ponat naturam controversiae a tribunali dirimendae.
Ita pariter superfluum videtur pericula et damna declarare quae, ex
fortuito errore vel in iure vel in facto a iudice admisso, et partibus et
matrimoniali instituto et bonis sive familiarum sive civilis societatis
ipsius obvenire possint.
Quod si sapientissimus ille Rex Salomon ad Dominum humiliter clamare
cogebatur : « Quis poterit iudicare populum istum, populum tuum
hunc multum? » (III, Reg. I, 9) cum tamen de iudiciis temporalibus non
autem de spiritualibus ageretur, quamnam excellentiam sive virtutum
moralium, sive scientiae, sive prudentiae, sive ingenii necessariam putavimus
pro iudicibus ecclesiasticis, ut suo muneri ipsi pares inveniantur?
Merito, proinde, praelaudata Instructio ait : « Attenta harum causarum
gravitate necnon diificultate, tum quoad leges procedurales servandas,
tum quoad intrinsecum causae meritum, Episcoporum est, graviter
onerata eorum conscientia, caute et diligenter seligere sacerdotes, quorum
prudentia et probitas sit omni exceptione maior, quique laurea vel
saltem licentia in iure canonico sint praediti, sin minus scientia et experientia
iuridica vere polleant » (art. 21).
Facili prorsus negotio, igitur, quisquis percipit cur in Italia, ubi, ob
magnum dioecesium numerum, permultae parvo territorio exiguoque
clero constant, gravi immo quandoque insuperabili difficultate afficiantur
Ordinarii in officialibus et iudicibus vere peritis suo tribunali praeponendis.
Quae proinde difficultas si prae oculis ponatur, manifesta apparet
necessitas assignandi pro tractatione causarum matrimonialium quaedam
tribunalia, numero pauciora, quae, omnibus numeris absoluta, rite
et laudabiliter proprio munere fungi queant.
Postquam, ergo, Sacra Congregatio de Disciplina Sacramentorum,
plurium annorum labore, accurate notitias circa tribunalia causasque
matrimoniales ab Ordinariis Italiae conquisierit eorumque vota receperit,
et postquam super praesenti negotio peritorum vota postulaverit,
rem totam in suis Plenariis Comitiis diei xxii mensis Iulii currentis
anni, intervenientibus quoque Eminentissimis Patribus S. C. Consistorialis,
Nobis decernendam proposuit.
Quapropter, Eminentissimorum Patrum votis mature perpensis, Motu
Proprio, certa scientia ac de Apostolicae plenitudine potestatis, haec
omnia, quae sequuntur, statuenda decrevimus ac decernimus :

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.