AAS 30 (1938), p. 55

rum Christi Praeconum curis concredendam. De venerabilium itaque
Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi de Propaganda
Fide praepositorum consilio, re mature perpensa ac certa
scientia, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua
interesse praesumant consensu, de apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
a Vicariatus Apostolici de Nyassa territorio districtus de Petauke
et de Fort Jameson, a Missione vero « sui iuris » de Loangwa, hac
ipsa die a Nobis novis limitibus circumscripta et in Vicariatum Apostolicum
evecta, districtum de Lundazi separamus, et territorium ita efformatum
in novam Apostolicam Praefecturam erigimus et constituimus,
quam de Fort Jameson appellandam decernimus et apostolicis Societatis
Missionariorum Africae sodalium curis, qui illic iam impense adlaborant,
ad Nostrum tamen et Sedis Apostolicae beneplacitum, concredimus.
Huic ergo novae Praefecturae de Fort Jameson eiusque pro tempore
Antistitibus omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates quibus
ceterae per orbem Praefecturae earumque Praefecti iure communi fruuntur
et gaudent, eosque pariter iisdem adstrimgimus oneribus et obligationibus,
quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, ut supra disposita
et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuslibet
non obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis aut excerptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis
et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis,
eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce Litteris haberetur,
si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam
dismembrationis, erectionis, constitutionis, commissionis, statuti et voluntatis
Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero, ausu temerario,
hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et
beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum ex Arce Gandulphi, anno Domini millesimo nongentesimo trigesimo
septimo, die prima mensis Iulii, Pontificatus Nostri anno sextodecimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

Cancellarius 8. R. E. 8. C. de Propaganda Fide Praef.

Ioseph Wilpert, Decanus Proton. Apost.
Ludovicus Kaas, Protonotarius Apostolicus.

Loco g& Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LVI1, n. 43 — Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.