AAS 31 (1939), p. 106

pensòque studio Romani Pontifices novis exortis periculis occurrerint.
Avitam scilicet fidem sartam tectamque servare, christiana instituta tueri
acriter, et ad vitae integritatem sanctitatemque revocare omnes sollemne
habuere; ac denique mirabilem illam concordiam, quae divinitus patefactis
veritatibus cum humanis disciplinis optimisque studiis non intercedere
non potest, Apostolica auctoritate sancire ac praedicare impensissimo
studuere.
Habetis igitur, etsi presse summisque lineamentis adumbratam, veluti
ante mentis oculos positam supremi Ecclesiae Antistitis dignitatem;
habetis eius egregia facinora, prudentiam navitatemque, quae fere in
omnibus annalium paginis aureis litteris exarata fulgent. Hinc sumite
auspicia; haec nimirum intènto religiosoque animo meditantes, in eum
suffragia vestra conferte, qui vetustae Apostolicae Sedis glorias quasi in
se reviviscere novoque splendore enitescere iubeat.
Habeat ille, quem vos delecturi estis, invictam eam animi virtutem,
quam Pontifices martyres suo profuso cruore consecrarunt; caelesti ea
sapientia praestet, qua latentes errores dispicere, inerránti sua sententia
percellere ac profligare valeat; apostolica fortitudine polleat, qua iniurias
catholico nomini illatas, toto pectore obsistendo, prohibeat; ac
denique — quod primum ac potissimum est — ea vitae integritate sanctitudineque
in exemplum praeluceat, qua sibi omnium admirationem venerationemque
conciliet.
At praeterea, non modo ex Ecclesiae fastis sumere normas vobis licet,
quibus iudicium vestrum hac in gravissima causa metiri oporteat; sed
ex peculiaribus etiam aetatis huius nostrae condicionibus atque necessitatibus.
Siquidem, Purpurati Patres, in quae inciderimus tempora
nostis. Ex una parte cernere est multorum animos effrenatum incessisse
studium externorum bonorum, divitiarum, voluptatum; ex altera vero
caelestium rerum quoddam fastidium contumax, cum summa Religionis
neglegentia ignorationeque coniunctum : quod quidem veluti praecipuum
nostri saeculi morbum, quam latissime diffusum, in universum lamentantur.
Ac non raro, in nonnullis praesertim nationibus, res vel in deterius
adductas dolemus; ita ut alicubi nova aetas succrescat, quae, contemptu
christianae sapientiae lumine, ad errorum veterum deliramenta
regrediatur. Quod vero consequens est, ubi summa atque aeterna ratio
iubentis vetantisque Dei neglegitur, vel prorsus repudiatur, ibi mores pessumdatur,
ibi publica extenuatur auctoritas, ibi vel ipsa humanae societatis
fundamenta labantur. Cum enim christiana praecepta posthabentur,
cum immortalium bonorum spes quadam despicientia reicitur, cum nulla
denique tuta ac certa norma ponitur, qua inter se homines regantur,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.