AAS 31 (1939), p. 108

Quamobrem gravissima eiusmodi causa, ob quam congregati estis,
et quacum Ecclesiae humanaeque consortionis futura aetas coniungitur
quam maxime, in vos recidit omnes, a vestraque sententia pendet. Ita
agite ergo, Eminentissimi Patres, ac decernite, quemadmodum vestra
officii conscientia postulat; postulant tempora; postulant denique summa
Dei gloria hominumque salus. Paraclyti Spiritus lumen ac gratia vos
illustret, vos ducat; ac mementote universum non modo terrarum orbem,
anxium ac trepidum, oculos in vos convertere, sed angelorum etiam acies,
id a caelo precantes ut per eum, quem vos Summum Pontificem dicturi
estis, illa tandem aliquando laboranti humano generi pax veri nominis
affulgeat quae catholica fide alatur, christianaque caritate solidetur.
At dum supremi Antistitis, quem christifideles omnes suis votis precibusque
praestolantur, summa, pro facultate mea, lineamenta attigi, non
alium me descripsisse opinor, nisi eum ipsum, quem vita functum in
praesens desideramus. Talis igitur sit, quem illius anima e caelesti aevo
benignissime respiciat; talis, quem et populi omnes maxima veneratione
incensoque studio sequantur, ac Christus Dominus, cuius in terris personam
geret, sua gratia probationeque amplectatur.

INGRESSUS IN CONCLAVE

Opportuno tempore R. P. D. Carolus Respighi, Caeremoniarum Apostolicarum
Praefectus, has ediderat pro clausura et custodia Conclavis instructiones
tum ad Emos Patres, tum ad Gubernatorem et Mareschallum, tum ad
Praelatos quibus sollicitudo de re demandata fuerat, nimirum :

I

DISPOSIZIONI PER LA CHIUSURA E CUSTODIA INTERNA ED ESTERNA DEL
CONCLAVE.

Il Prefetto delle Cérémonie della Santa Sede Apostolica ha diramato
le disposizioni concernenti la chiusura e custodia interna ed esterna
del Conclave.
Gli Eminentissimi Signori Cardinali primi dell'Ordine dei Vescovi,
dei Preti e dei Diaconi, unitamente al Camerlengo di S. R. C, si compiaceranno
adunarsi nel pomeriggio di mercoledì I Marzo 1939, all'orao
che farà notificare l'Emo Decano, nell'Aula dei Paramenti.
Nella stessa Aula si troveranno l'Eccmo Mons. Segretario del Sacro

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.