AAS 31 (1939), p. 128

Ad haec Beatissimus Pater peramanter respondit :

Quae venerandus ac Nobis carissimus Cardinalis Decanus verba fecit,
tam vehementer suaviterque Nos tangunt, ut immortales grates eidem
ceterisque omnibus e Sacro Collegio referamus, qui propius Nobis
adsunt, devotam eorum pietatem fidelitatemque paterno rependentes
animo.
Per vos, Venerabiles Fratres ac Dilecti Filii Nostri, post obitum desideratissimi
ac perpetuae recordationis Decessoris Nostri, Providentissimus
Deus, arcano suo consilio, Nos, etsi invitos necopinantes, ad eiusmodi
dignitatis auctoritatisque fastigium extulit, cuius ardua celsitudo,
singularis ratio gravissimumque officium quemlibet hominem, nedum
Nos, contremiscere iubeant.
Quapropter non nostris meritis viribusque subnixi, sed Dei gratia
confisi, ad potentissimum sapientissimumque Eius nutum frontem reclinamus
Nostram. Atque ad eum convertentes oculos qui est « Pater luminum
et Deus totius consolationis », itemque illius tutela freti, quae
Benesuadens Virgo Conclavis Patrona exstitit, petrianae navis gubernaculo
admovemus manus, ut eam per tot Auctus et procellas ad pacis
portum dirigamus.
Summi Pontificatus munus, per saeculorum decursum, non a^io spectat,
nisi ut veritati famuletur; veritati dicimus, quae integra ac germana
sit, nullis obscurationibus obumbrata, nullisque obnoxia infirmitatibus,
at numquam seiuncta a Iesu Christi caritate. In omnem siquidem Pontificatum,
ac praesertim in hunc Nostrum, quem suas partes explere
oportet pro hominum consortione tot discidiis ac conflictationibus laborante,
illud S. Pauli Apostoli, veluti sacrum mandatum, dominari opus
est: « Veritatem facientes in caritate » (Eph. IV, 15).
Vestram igitur operam, Venerabiles Fratres ac Dilecti Filii Nostri,
vestramque alacritatem advocamus; qua adiuti, amplissimum hoc munus,
quod hodie sollemni ritu auspicati sumus, ad peculiare hoc Apostoli gentium
mandatum conformare totum valeamus, et caelestia ea dona, quae
munus idem quodammodo continet, universo hominum generi impertire.
Officii Nostri magnitudinem gravitatemque probe noscentes, neque spem
exspectationemque ignorantes, quam in Beati Petri Solio ii non modo
collocant, qui fide caritateque arctissime Nobiscum coniunguntur, sed
seiuncti etiam non pauci a Nobis fratres atque universa propemodum
hominum familia conciliandae paci inhians, hac hora, dum Pontificalis
Diadematis maiestas atque onus fronti Nostrae imponitur, vos compellamus
omnes, Senatus Noster, vosque, intimi consiliarii Nostri, adhortamur,
S. Ioannis Chrysostomi mutuantes verba: «Vos laborem eo-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.