AAS 31 (1939), p. 162
communi fruuntur et gaudent, eosque pariter iisdem adstringimus oneribus
et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, ut
supra disposita et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus,
contrariis quibuscumque minime obstantibus. Harum vero Litterarum
transumptis aut excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii
publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio
constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce
Nostris Litteris haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent.
Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis,
commissionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire
liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se
noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo nono, die quinta Ianuarii mensis, Pontificatus Nostri anno
septimo decimo.
Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI
Cancellarius S. R. E. S. C. de Propaganda Fide Praef.
Alfonsus Carinci, Proton. Apost.
Vincentius Bianchi Cagliesi, Proton. Apost.
Locó £ß Plumbi
Reg. in Cane. Ap., Vol. LX, n. 73. - Al. Trussardi.
EPISTULAE
I
AD EMUM P. D. GEORGIUM TIT. S. MARIAE DE POPULO S. R. E. PRESBYTERUM
CARDINALEM MUNDELEIN, ARCHIEPISCOPUM CHICA GIENSEM, QUEM B. P.
LEGATUM MITTIT AD CONGRESSUM EUCHARISTICUM E STATIBUS FOEDERATIS
AMERICAE SEPTEMTRIONALIS, NOVIS AURELIIS PERAGENDUM.
PIUS PP. XI
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Iam
ita pridem, usque videlicet a superiore anno exeunte, octavus Congressus
Eucharisticus e Statibus Americae Septemtrionalis Foederatis, Novae
Aureliae peragendus, piis ad Deum oblatis supplicationibus magnaque
animorum alacritate apparatur. Quod quidem libentissime excepimus.