AAS 31 (1939), p. 309
est commissa, necnon Superiorum Societatis Parisiensis Missionum ad
exteras gentes, cui est Vicariatus Apostolicus de Kirin concreditus,
petitioni annuendum esse censuerunt. Decreverunt itaque ex Vicariatu
Apostolico de Kirin seiungi ac Praefecturae Apostolicae de Tsitsihar
adnecti Praefecturas civiles de Tung-peh et de Lung-chen, addito insuper
eo territorio quod recenter ex Praefectura civili de Lung-chen distractum
civili Praefecturae de Tehtu adscriptum est.
Quam Emorum Patrum sententiam Ss. Dominus Noster Pius Div.
Prov. Papa XII, in Audientia concessa infrascripto huius S. Congregationis
Secretario, ratam confirmatamque habuit hac die 15 Martii, atque
praesens Decretum confici iussit ac expediri.
Datum Romae, ex Aedibus S. Congregationis de Propaganda Fide,
die 15 mensis Martii, A. D. 1939.
P. Card. FTJMASONI BIONDI, Praefectus.
L. © S.
f Celsus Costantini, Archiep. Theodos., Secretariis.
II
DE MIARINARIYO ET DE MOR ONDAVA
DECRETUM
A MISSIONE SUI IURIS DE MIARINARIVO DISTRICTUS DE ANKAVANDRA SEIUNGATUR
ATQUE PRAEFECTURAE APOSTOLICAE DE MORONDA VA SUBIICITUR.
Quum pro faciliori animarum regimine valde expediat ut ecclesiasticae
iurisdictionis limites iidem sint ac coincidant cum limitibus iurisdictionis
civilis, huic Sacro Consilio christiano nomini propagando praeposito
opportunum visum est ad novam limitum designationem procedere inter
Praefecturam Apostolicam de Morondava et Missionem sui iuris de Miarinarivo
in Vicariatu Apostolico de Tananarive.
Quapropter Eminentissimi Patres huius S. de Propaganda Fide Congregationis
in Plenariis Comitiis, die 30 Ianuarii vertentis anni habitis,
precibus a Revmo P. Iosepho Futy, Praefecto Apostolico de Morondava,
circa rem porrectis obsecundantes, et attento favorabili voto Exc. P.
D. Stephani Fourcadier, Vicarii Apostolici de Tananarive et Ordinarii
Missionis sui iuris de Miarinarivo, decreverunt ut locus administrativus
de Ankavandra distraheretur a Missione sui iuris de Miarinarivo et
Praefecturae Apostolicae de Morondava uniretur.