AAS 31 (1939), p. 338

S. IACOBI IN CHILE
(SERENENSIS-SANCTISSIMAE CONCEPTIONIS)

A PROVINCIA ECCLESIASTICA S. IACOBI IN CHILE ALIQUAE DIOECESES SEIUNGUNTUR,
EX QUIBUS NOVAE DUAE CONSTITUUNTUR PROVINCIAE SUB NOMINE
(( SERENENSIS » ET « SANCTISSIMAE CONCEPTIONIS ».

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quo provinciarum in catholico orbe ecclesiastica circumscriptio temporum
locorumque adiunctis magis respondeat et pastorale Sacrorum
Antistitum regimen facilius reddatur, non parum sane iuvat illas, quae
territorio nimis pateant, in partes dividere et novas exinde provincias
constituere. Quum itaque provincia ecclesiastica S. Iacobi in Chile, quae
omnes hucusque Chilenae Reipublicae dioeceses amplectitur, et territorii
amplitudine et fidelium numero redundet, Nos, praehabito venerabilis
Fratris Aldi Laghi, Archiepiscopi titularis Nicaeni et apud Rempublicam
illam Nuntii Apostolici, favorabili voto, de venerabilium Fratrum Nostrorum
S. R. E. Cardinalium S. Congregationi Consistoriali praepositorum
consilio, re mature perpensa, Provinciam illam dividere novasque
exinde duas provincias erigere decrevimus. De apostolicae igitur Nostrae
potestatis plenitudine, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit vel
eorum qui sua interesse praesumant consensu, a Provincia Ecclesiastica
S. Iacobi in Chile dioeceses I quique n sam, Antofagastensem, Chillanensem,,
Temucensem et S. Caroli Ancudiae separamus earumque propterea
Antistites a metropolitico S. Iacobi in Chile Archiepiscopi iure subtrahimus.
Quae Provincia S. Iacobi in Chile Metropolitana eiusdem nominis
Ecclesia et quinque Suffraganeis 8. Philippi, Vallis Paradisi, Rancaguensi,
Talcensi et Linarensi in posterum constabit. Ex avulsis porro quas supra
memoravimus dioecesibus novas duas constituimus Ecclesiasticas Provincias,
quarum una Serenensis, altera Ss. Conceptionis nuncupabitur.
Provincia Serenensis ex dioecesibus constabit Serenensi, quam ad Metropolitanae
Ecclesiae gradum et dignitatem evehimus, atque Iquiquensi
et Antofagastensi, quas illi suffraganeas constituimus. Provincia autem
Ss. Conceptionis dioecesim amplectetur eiusdem nominis, quam item in
Metropolitanam extollimus, atque suffraganeas quas ei subiicimus Ee-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.