AAS 31 (1939), p. 600

et dignitatem evehimus eique eiusque pro tempore Episcopis omnia concedimus
iura, privilegia, honores, insignia, favores et gratias, quibus
ceterae Cathedrales Ecclesiae earumque Antistites iure communi fruuntur
et gaudent, illosque pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus,
quibus ceterae Cathedrales earumque Praesules adstringuntur.
Dioecesim vero Resistenciae suffraganeam constituimus Metropolitanae
Ecclesiae S. Fidei in Argentina, illiusque pro tempore Episcopos
metropolitico iuri Archiepiscopi S. Fidei in Argentina subiicimus. Quum
autem huius temporis adiuncta haud permittant quominus in nova
dioecesi canonicorum Capitulum modo instituatur, indulgemus ut interim,
pro Canonicis, dioecesani consultores ad iuris tramitem eligantur.
Episcopalem mensam novae dioecesis constituent Curiae emolumenta
et oblationes, quae a fidelibus, in quorum bonum dioecesis ipsa
erecta est, praeberi solent, praeter ea, quae ad hoc iam collecta sunt.
Volumus autem ut novae huius dioecesis sumptibus duo iuvenes aut
modo saltem unus, non intermissa vice in Pontificium Seminarium Pium
Latinum Americanum de Urbe mittantur, ut sub oculis fere Romani Pontificis
in spem Ecclesiae instituantur. Quod porro attinet ad huius novae
dioecesis regimen et administrationem, ad Vicarii Capitularis seu Administratoris
Apostolici, sede vacante, electionem, ad clericorum et fidelium
iura et onera aliaque huiusmodi, adamussim servanda iubemus, quae
sacri canones ad rem praescribunt. Quod vero ad clerum peculiariter
spectat, statuimus ut simul ac hae Nostrae ipsius dioecesis erectionis
litterae ad exsecutionem deductae fuerint, eo ipso clerici, qui in eius
territorio legitime exstant, eidem dioecesi adscripti censeantur. Volumus
insuper ut omnia documenta et acta novam hanc dioecesim eiusque
clericos ac fideles respicientia, quam primum fieri poterit, a cancellaria
archidioecesis S. Fidei tradantur curiae episcopali dioecesis Resistenciae,
ut in eius archivo serventur. Ad quae omnia ut supra disposita et constituta
exsecutioni mandanda, venerabilem quem supra memoravimus
Fratrem Ioseph Fietta apud Argentinam Rempublicam Nuntium Apostolicum,
deligimus, eique propterea tribuimus necessarias ad id et
opportunas facultates, etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur
quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, eidemque onus facimus
authenticum peractae exsecutionis actorum exemplar ad S. Congregationem
Consistorialem quamprimum transmittendi. Praesentes
autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet
quorum intersit, vel qui sua interesse praesumant, etiam si specifica et
individua mentione digni sint, auditi non fuerint vel praemissis non
consenserint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis aut

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.