AAS 31 (1939), p. 670

quos spectat inviolabiliter observari debere, et, si secus super his a quocumque,
quavis'auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari,
irritum prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus : non obstantibus,
quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus
universalibusque Conciliis editis, generalibus vel specialibus Constitutionibus
et Ordinationibus Apostolicis, et quibusvis aliis Romanorum
Pontificum, Praedecessorum Nostrorum, dispositionibus, ceterisque contrariis
quibuscumque, etiam speciali mentione dignis, quibus omnibus
per praesentes derogamus. Volumus denique ut harum Litterarum transumptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis
et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis,
eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur, si ipsaemet
exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis,
erectionis, concessionis, statuti, mandati, derogationis et voluntatis
Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu
temerario attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et
beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo nono, die vigesima secunda mensis Iulii, Pontificatus
Nostri anno primo.

ALOYSIUS Card. MAGLIONE Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI
a Secretis Status S. C. ConsistorialisaSecretis

Alfonsus Carinci, Proton. Apost.
Carolus Respighi, Proton. Apost.

Reg. in Cane. Ap., vol. 62, n. Vt. - Al. Trussardi.

LITTERAE APOSTOLICAE

ROMANA ARCHIBASILICA LATERANENSIS, CHRISTO SALVATORI ATQUE IN HONOREM
SANCTI IOANNIS BAPTISTAE AC SANCTI IOANNIS APOSTOLI ET EVANGELISTAE
DEDICATA, EIDEMQUE ADNEXUM BAPTISTERIUM, ABOLITIS ALIIS QUIBUSLIBET
ANTEA CONCESSIS, PECULIARIBUS GRATIIS SPIRITUALIBUS PRIVILEGIISQUE
CUMULATUR.
PIUS PP. XII

"S,
Ad perpetuam rei memoriam. — Iam recolendae memoriae Decessor
Noster Pius Pp. XI ob acceptam presbyteralem ordinationem in romana
Archibasilica Lateranensi statuerat, anno ab ordinatione eadem sexagesimo,
itemque ab episcopali sua consecratione vicesimo, tum Archibasi-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.