AAS 31 (1939), p. 89

Vicariatus de Fianarantsoa fines continetur, ab ipsis Vicariatibus de
Tananarive, de Antsirabé et de Fianarantsoa distrahimus. Totum autem
territorium ita avulsum in novam erigimus et constituimus Praefecturam
Apostolicam, quam « de Morondava » nuncupari decernimus, eamque
Congregationis Missionariorum a « La Salette » sodalium qui iam in Vicariatu
de Antsirabé tam sollerter adlaborant, curis, ad Nostrum tamen
et Sanctae Sedis beneplacitum, committimus. Huic ergo novae Praefecturae
Apostolicae de Morondava eiusque pro tempore Antistitibus
omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates, quibus ceterae
per orbem Praefecturae earumque Praefecti iure communi fruuntur et
gaudent, eosque pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus
quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, ut supra disposita et constituta,
rara ac valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuscumque
non obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis vel excerptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo
viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eamdem
prorsus volumus haberi fidem quae hisce Litteris tribueretur, si ipsaemet
exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis,
erectionis, constitutionis, commissionis, statuti, decreti et voluntatis
Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero, ausu temerario,
hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac
beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo octavo, die octava mensis Ianuarii, Pontificatus Nostri anno
sexto decimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMA SONI BIONDI
Cancellarius 8. B. E. S. C. de Propaganda Fide Praef.

Carolus Respighi, Proton. Apost.
Alfridus Vitali, Proton. Apost.

Loco 68 Plumbi

Reg. in, Cane. Ap., Vol. LVIII, n. 65. - Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.