AAS 31 (1939), p. 91

tem, usque ad intersectionem lineae Heigt of Land. Ad meridiem et occirdentem:
per eamdem lineam Heigt of Land quousque ipsa incidit in
extremum limitem septemtrionalem dioecesis uti supra descriptum. Novam
hanc dioecesim ab Hearst urbe « Hearstensem » nuncupari volumus,
ipsiusque episcopalem sedem in eadem urbe Hearst constituimus quam
propterea ad civitatis episcopalis fastigium extollimus eidemque omnia
tribuimus privilegia et iura quibus ceterae civitates episcopales iure
communi fruuntur. Episcopi vero cathedram in ecclesia Beatae Mariae
Virginis in Coelum Assumptae, in eadem urbe exstante, Agimus,
ipsamque proinde ad Ecclesiae Cathedralis gradum et dignitatem evehimus.
Episcopo autem pro tempore Hearstensi et praefatae Cathedrali
Ecclesiae omnia concedimus iura et privilegia, honores, insignia,
favores et gratias, quibus ceterae Cathedrales Ecclesiae earumque Antistites
iure communi fruuntur et gaudent, illamque Ecclesiam Hearstensem
eiusque Episcopum iisdem adstringimus oneribus et obligationibus,
quibus aliae Cathedrales earumque Antistites adstringuntur.
Ad dotem insuper huius novae dioecesis constituendam, Episcopis pro
tempore Hearstensibus ius tribuimus imponendi iuxta morem aliorum
Episcoporum qui in ditione Canadensi Ecclesiis Cathedralibus praesunt,
taxas ad instar cathedratici, aliaque iuxta Sacros Canones
onera, quibus ipsius dioecesis necessitatibus rite consuli possit. Praeterea
Dioecesim Hearstensem suffraganeam constituimus metropolitanae
Ecclesiae Ottaviensi illiusque pro tempore Episcopos metropolitico
iuri Archiepiscopi Ottaviensis subiicimus. Quod autem attinet ad Capituli
Cathedralis erectionem, vel Consultorum coetus constitutionem,
ad Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem, ad Seminarii dioecesani
institutionem, ad clericorum et fidelium iura et onera, aliaque
huiusmodi, servanda iubemus quae Sacri Canones praescribunt. Quod
vero ad clerum praecipue spectat, statuimus ut simul ac novae huius
dioecesis erectio ad exsecutionem deducta fuerit, eo ipso clerici Ecclesiae
illi censeantur adscripti, in cuius territorio .legitime exstant.
Iubemus denique omnia documenta et acta, quae novam dioecesim respiciunt,
quam primum fieri poterit, a cancellariis dioecesis Haileyburensis
et Vicariatus Apostolici de Ontario Septentrionali dioecesis Hearstensis
curiae tradi, ut in eius archivo religiose asserventur. Ad quae omnia ut
supra disposita executioni mandanda venerabilem Fratrem Hildebrandum
Antoniutti, Archiepiscopum titularem Synnadensem in Phrygia,
Delegatum Apostolicum in Canadensi Ditione deligimus eique propterea
omnes tribuimus facultates ad id necessarias et opportunas, etiam subdelegandi
ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.