AAS 31 (1939), p. 95

Quod vero ad clerum praecipue spectat statuimus ut simul ac novae
huius Dioecesis erectionis Litterae ad exsecutionem deductae fuerint,
eo ipso clerici Ecclesiae illi censeantur adscripti, in cuius territorio
legitime exstant. Iubemus denique omnia documenta et acta, quae novam
Dioecesim respiciunt, a Cancellaria Dioecesis Haileyburensis Curiae episcopali
Amosensi, quam primum fieri poterit, tradi, ut in eius archivo
religiose serventur. Ad quae omnia ut supra disposita executioni mandanda
venerabilem Fratrem Hildebrandum Antoniutti, Archiepiscopum
titularem Synnadensem in Phrygia, Delegatum Apostolicum in Canadensi
Ditione deligimus, eique propterea omnes tribuimus facultates ad
id necessarias et opportunas, etiam subdelegandi ad effectum de quo
agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, eidemque
onus facimus authenticum peractae executionis actorum exemplar ad
S. Congregationem Consistorialem quamprimum transmittendi. Praesentes
autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod
quilibet quorum intersit, vel qui sua interesse praesumant, etiam si
specifica et individua mentione digni sint, auditi non fuerint, vel praemissis
non consenserint, nullo unquam tempore de subreptionis, veí obreptionis
aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio,
licet substantiali et inexcogitato defectu, notari, impugnari, vel in controversiam
vocari posse, sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore,
suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus
ad quos spectat inviolabiliter observari debere; et, si secus super his a
quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari,
irritum prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus. Non
obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus universalibusque Conciliis editis, generalibus vel specialibus
Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis Romanorum
Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus ceterisque
contrariis, etiam speciali mentione dignis, quibus omnibus per praesentes
derogamus. Volumus insuper ut harum Litterarum transumptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et
sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel oificio constituti munitis, eadem
prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae
vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis,
erectionis, concessionis, subiectionis, statuti, mandati, delegationis, derogationis
et voluntatis nostrae infringere, vel ei contraire liceat. Si quis
vero hoc attentare ausu temerario praesumpserit, indignationem omni-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.