AAS 32 (1940), p. 177

Cum itaque hac de causa ab Apostolica Sede expostulatum fuerit ut
archidioecesis Sanctae Fidei et dioecesis Tucsonensis territorium divideretur
ad novam dioecesim erigendam, Nos, de venerabilium Fratrum
Nostrorum S. R. E. Cardinalium S. Congregationi Consistoriali praepositorum
consulto; ac suffragante venerabili Fratre Hamleto Ioanne
Cicognani, Archiepiscopo titulari Laodicensi in Phrygia, in Statibus
Americae Septentrionalis Delegato Apostolico, re mature perpensa, oblatis
precibus annuendum censuimus. Suppleto igitur, quatenus opus sit,
quorum intersit vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, Apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine decernimus ut ab archidioecesis
Sanctae Fidei territorio distrahantur comitatus civiles Sau Juan, Me
Kinley, Gatron, nec non territorii partes comitatuum civilium Bio Arriba,
Sandoval, Bernalillo. et Valencia, iuxta lineam meridianam 106°,
52', 41" longitudinis occidentalis; itemque a dioecesi Tucsonensi separetur
integrum territorium comitatuum civilium Mohave, Coronino,
Yavapai, Navajo et Apache. Ex territoriis autem ita avulsis novam erigimus
dioecesim, quae a Gallup urbe Gallupiensis nuncupabitur; coarctatis
idcirco dioecesium Sanctae Fidei et Tucsonensis finibus. Novae
insuper dioecesis Gallupiensis sedem et cathedram episcopalem in urbe
Gallup, a qua dioecesis ipsa nomen mutuatur, constituimus; quam
propterea ad civitatis episcopalis fastigium et dignitatem extollimus ;
eidemque sedi et cathedrae omnia tribuimus iura ac privilegia, quibus
ceterae episcopales sedes et cathedrae iure communi fruuntur. Ecclesiam
vero Sacratissimo Cordi Iesu dicatam, in eadem urbe exstantem, ad
gradum et dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus; ac tum illi tum
Gallupiensibus pro tempore Episcopis omnia concedimus iura, privilegia,
insignia, favores et praerogativas ad ceteras cathedrales ecclesias earumque
Antistites spectantes; eosque omnibus adstringimus oneribus et
obligationibus, quibus ceterae cathedrales et earum Episcopi adstringuntur.
Statuimus insuper ut cathedralis Ecclesia Gallupiensis metropolitanae
Ecclesiae Sanctae Fidei sit suffraganea atque ad eiusdem provinciam
ecclesiasticam pertineat; ac propterea illius pro tempore Episcopos
metropolitico Sanctae Fidei Archiepiscopi iuri subiicimus. Quum autem
in nova hac dioecesi cathedrale capitulum in praesenti erigi nequeat, indulgemus
ut, usquedum illud constituatur, ad iuris tramitem dioecesani
Consultores pro Canonicis" interim eligantur et adhibeantur. Quod
vero ad clerum praecipue spectat decernimus ut simul ac hae Litterae
Nostrae ad exsecutionem mandatae fuerint, eo ipso clerici qui in novae
dioecesis territorio legitime exstant, eidem Ecclesiae adscripti censeantur.
Quod vero ad huius dioecesis Gallupiensis regimen et administra-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.