AAS 32 (1940), p. 179

sumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum
Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo nono, die sexta decima mensis Decembris, Pontificatus Nostri
anno primo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI Fr. RAPHAËL C. Card. ROSSI
Cancellarius 8. R. E. 8. C. Consistorialis a Secretis
Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.

Loco © Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXII, n. 50. - Al. Trussardi.

LITTERAE APOSTOLICAE

I

TEMPLUM SANCTI LAURENTII MARTYRIS, IN CIVITATE MORT AR A, INTRA FINES
VIGLEVANENSIS DIOECESIS, PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS HONESTATUR,

PIUS PP. XII
Ad perpetuam rei memoriam. — Refert ad Nos praèpositus-parochus
ad Sancti Laurentii Martyris in civitate « Mortara », intra fines Viglevanensis
dioecesis, templum praepositurale cui ipse praeest, Lombardae
-goticae structurae genere, pulchritudine atque elegantia satis conspicua
enitere. Sacrum enim aedificium idem, saeculo quartodecimo fere
exeunte exaedificatum, magni habitis operibus sculptis pictisque exornatur;
saeculorum vero iniuria corruptum ac vetustate, abhinc paucos
annos renovatum est atque in pristinum decus pie restitutum. Antiquitus
ab extramúrana Sancti Albini Abbatia templum idem pendebat, at
Sanctus Carolus Borromaeus, tunc temporis Visitator Apostolicus, anno
millesimo quingentésimo octogesimo ipsum sui iuris ac paroecialem aedem
intra muros Mortarienses constituit. Dein a Decessore Nostro Urbano
Pp. VIII in praepositurale etiam, ad instar mediolanensium praepositurarum,
templum Sancti Laurentii Mortariense evectum est, et
postea Canonicorum quoque et Cappellanorum ditatum Conlegiata insigni,
quae nunc ob temporum vicissitudines desideratur. Ab eodem tamen
hodierno praeposito-parocho compertum habemus suo templo nunc
sufficientem clerum inservire, ita ut sacrae functiones valde decore cum
animorum quoque fructu peragi possint; neque deesse ad hunc finem

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.