AAS 32 (1940), p. 25

Quapropter hoc S. Consilium Christiano Nomini Propagando, Summo
Pontifice Pio XI f. r. approbante, novas super hac re annis 1935 et 1936
impertiit Ordinariis Manciuriae et Imperii laponici, iuxta can. 22, normas
hodiernis rerum adiunctis magis congruentes.
Nuper vero Emi Patres eidem S. Consilio Christiano Nomini Propagando
praepositi, in generali consessu, die 4 vertentis mensis Decembris
celebrato, consideraverunt an aliis quoque in locis, ubi similes
rerum adiunctorum mutationes decursu temporum advenisse constaret,
similis agendi ratio admittenda esset.
Argumentis itaque hinc inde attente perpensis, prudentium atque
experientium virorum sententia exquisita, iidem Emi Patres, quae sequuntur
censuerunt esse declaranda :
1. Cum Sinense Gubernium pluries aperteque enuntiaverit omnibus
esse liberum quam malint religionem profiteri et alienum esse a sua
mente de rebus religiosis leges aut iussa edere; ideoque caeremonias, quae
in honorem Confucii a publicis Auctoritatibus sive peraguntur sive
iubentur, non fieri animo tribuendi religiosum cultum, sed hunc solum
in finem ut foveatur et expromatur in virum clarissimum dignus honor
et in traditiones patrum debitus cultus : licitum est catholicis adesse
actibus honoris, qui ante Confucii imaginem vel tabellam, in monumentis
confucianis vel in scholis perficiuntur.
2. Ideoque non habendum est illicitum imaginem Confucii, vel
etiam tabellam eius nomine inscriptam, in scholis catholicis collocari,
praesertim si Auctoritates id iusserint, aut eam capitis inclinatione
salutare. Si quando timeatur scandalum, declaretur recta catholicorum
intentio.
3. Tolerandum ut catholici magistratus et alumni, si publicis caeremoniis
adsistere iubeantur quae speciem praeseferant superstitionis, intersint
quidem, dummodo, ad mentem can. 1258, passive se habeant signaque
illius tantum obsequii faciant, quod ut mere civile iure haberi
possit; declarata, ut supra, sua intentione, si quando hoc necessarium
apparuerit ad falsas interpretationes sui actus remo vendas.
4. Inclinationes capitis atque aliae civilis observantiae manifestationes
ante defunctos vel defunctorum imagines, et etiam ante tabellam
defuncti, simplici nomine inscriptam, uti licitae et honestae habendae
sunt.
Considerantes praeterea iidem Emi Patres iuramentum super ritibus
sinensibus a Summo Pontifice Benedicto XIV per Constitutionem Ex quo
singulari diei 11 Iulii 1742 omnibus sacerdotibus « in Sinarum Imperio
aliisque ei conterminis sive adiacentibus Regnis ac Provinciis» impe-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.