AAS 32 (1940), p. 297
illic ad Evangelium praedicandum adlaborant, ad Nostrum tamen et
Sedis Apostolicae beneplacitum. Intra autem fines novae huius Praefecturae
de Jhansi, qui iidem erunt ac praefatorum districtuum civilium
Jhansi, Jalaun, Eamirpur et Banda fines, illae quoque censeri debent
adscriptae parvae circumscriptiones, vulgo enclaves, intra ipsorum districtuum
limites exstantes, quae tamen ab aliis civilibus circumscriptionibus
dependent. Finitima vero territoria quae, ad occidentem versus,
exstant trans fines novae Praefecturae Apostolicae de Jhansi, uti
supra determinatos, ad archidioecesim Agraensem adnexa haberi decernimus.
Huic igitur Praefecturae Apostolicae de Jhansi eiusque pro tempore
Praefectis Apostolicis omnia tribuimus iura, privilegia, honores
et potestates, quibus ceteri per orbem Praefecturae Apostolicae earumque
Praesules iure communi fruuntur et gaudent, eosque pariter iisdem
adstringimus oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur.
Quae omnia, uti supra disposita et constituta, rata ac valida esse volumus
et iubemus, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Harum
autem Litterarum transumptis aut excerptis, etiam impressis, manu
tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica
dignitate vel officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi
fidem, quae hisce praesentibus haberetur, si exhibitae vel ostensae forent.
Nemini vero hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis,
commissionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire
liceat. Si quis autem ausu temerario id attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit
incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo, die duodecima mensis Ianuarii, Pontificatus Nostri
anno primo.
Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI
Cancellarius 8. B E. 8. C. de Propaganda Fide Praef.
Alfonsus Carinci, Proton. Apost.
Carolus Respighi, Proton. Apost.
Loco ® Plumbi
Reg. in Cane. Ap., vol. LXII, n. 60. - Al. Trussardi.