AAS 32 (1940), p. 313

et ad religiosas familias reforman das. Sancto Josépho Calasáiictio,
ejúsqne pene collapsam societati, praesto fuit. Haud levem quoque impendit
operam negotiis nosocomii sancti Spiritus in Sáxia, et monialibus
oblatis sanctae Franciscas Romanae excolendis.
Rj. Amavit.

Lectio VI
Graviter dolens, gentes adeo plurimas remotis in regionibus luce
Evangelii carere, inflammabátur desiderio migrándi in illas oras ad
lumen verae religionis effundendum. At cum intelléxisset a sancto Philippo
Nério, a quo verus reformater dicebatur, se suamque Congregationem
ad instituendos Italiae populos destinari, divinae acquievit voluntati;
minime tamen abstinuit quin, si aliquam infidelibus opem afferre
posset, experiretur. Hinc initis consiliis cum piissimo praesule Vives,
coetum instituit presbyterorum, quibus propositum esset idóneos informare
adolescentes, in dissitas regiones subinde mitténdos ad fidem propagandam.
Quare mérito veluti auctor censetur praeclarissimi illius
instituti, quod summorum Pontificum ópera amplificatum, proferendae
per universum orbem catholicae fidei mirabiliter inservit. Plura ópera
de re sacra et morali conscripsit, cuivis hominum conditioni accommodatissima.
Dénique a sacro ministerio numquam deficiens, in ciñere et
cilicio ad Dominum migravit Romae, die nona octobris, anno millesimo
sexcentésimo nono, aetatis sexagésimo sexto. Quem sanctitatis et miraculis
illustrem Pius nonus Pontifex Maximus Beatorum fastis accensuit.
Pius vero undecimus, anno millesimo nongentésimo trigésimo octavo,
die solemni Paschae, inter Sanctos adscripsit.
Rj. Iste homo.

Lectio IX pro Ss. Dionysio, Ep., Rustico et Eleutherio Mm.
Dionysius Athéniensis, unus ex Areopagitis iudicibus, cum adhuc
in gentilitátis erróre versaretur, eo die, quo Christus Dominus Cruci
affíxus est, solem praeter naturam defecisse animadvertens, exclamasse
traditur : Aut Deus naturae patitur, aut mundi machina dissolvitur. Cum
autem Paulus Apostolus in Areopago Christum annuntiásset, Dionysius
fidem christianam amplexus, ab eodem Apòstolo Atheniénsium Ecclesiae
praefectus est. Postea, ut traditur, Romam veniens, et a Clemente Pontifice
missus in Galliam, Lutétiam usque Parisiorum, cum Rustico presbytero
et Eleuthério diácono, Evangelium praedicavit. Ibi omnes, quod
Christum praedicarent a Fescénnio praefecto apprehénsi, variis tormentis
cruciantur, et demum securi feriúntur séptimo idus octobris.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.