AAS 32 (1940), p. 341

vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, apostolicae Nostrae
potestatis plenitudine, a dioecesis Allahabadensis territorio partem, districta
civilia de Lucknow, Unao, BarabauJci, Gouda, Hardoi, Sitapur,
Baliraichj Kheri, Nainital, Almora, complectentem, atque ab Archidioecesi
Agraensi districta civilia de Shahjahanpur et de Piltbhit seiungimus,
atque ex ita avulso territorio novam erigimus et constituimus Dioecesim,
quam a LucJcnow urbe « Luchnowensem » nuncupari volumus et
decernimus. Novam hanc dioecesim Ordini Fratrum Minorum Capulatorum,
ad Nostrum tamen, et Apostolicae Sedis beneplacitum, committimus,
certam foventes spem eiusdem Ordinis sodales, qui iam illic
Evangelium studiose praedicant, sollertem ad hoc suam operam etiam
in posterum daturos. Quo vero inter novam Dioecesim Luchnowensem
et Archidioecesim Agraensem fines certiores evadant, statuimus
ut Archidioecesi Agraensi adnexa habeantur integra territoria districtuum
de Garhwaal, Bijnor, Moradabad, Ranipur, Bareilly, Budaun
et Farruicabad, Nuper erectae Dioecesis sedem episcopalem constituimus
in Lucknow, a qua Dioecesis ipsa nomen mutuatur, et quam proinde ad
civitatis episcopalis fastigium evehimus. Episcopi vero cathedram in
ecclesia Deo in honorem S. Ioseph dicata, in eadem urbe exstante, Agimus
; quam propterea ad Cathedralis Ecclesiae gradum et dignitatem
extollimus eidemque igitur et Lucknowensibus pro tempore Episcopis
omnia tribuimus iura, privilegia, honores, insignia, favores et gratias,
quibus ceterae Cathedrales Ecclesiae earumque Antistites iure communi
fruuntur, itemque eos iisdem adstringimus oneribus et obligationibus,
quibus ceterae Cathedrales earumque Episcopi adstringuntur. Novam
porro Lucknowensem Dioecesim suffraganeum constituimus Metropolitanae
Ecclesiae Agraensi, eiusque pro tempore Episcopos metropolitico Archiepiscopi
Agraensis iuri subiicimus. Donec autem Canonicorum Capitulum
erigi possit, indulgemus ut ad iuris tramitem pro Canonicis
Dioecesani Consultores interim seligantur et adhibeantur. Quod autem
attinet ad Seminarii dioecesani erectionem, ad ipsius Dioecesis regimen
et administrationem, ad Vicarii Capitularis seu Administratoris, sede
vacante, electionem, ad clericorum et fidelium iura et onera aliaque
huiusmodi, servanda iubemus quae sacri canones ad rem praescribunt.
Mandamus insuper ut documenta et acta, quae novam Dioecesim respiciunt,
ab Archidioecesis Agraensis et Dioecesis Allahabadensis Cancellariis
novae Dioecesis Lucknowensis Curiae quam primum tradantur,
ut in eius archivo diligenter serventur. Ad quae omnia, ut supra disposita
et constituta, exsecutioni mandanda venerabilem quem antea memoravimus
Fratrem Leonem Petrum Kierkels, in Indiis Orientalibus Dele-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.